Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 407  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] poterit se defendere per legem et sic evadere pœnam. Quod esse non debet,
[002] quia cum damnum ita factum sit in re corporali quod manifestum sit33
[003] aspectibus oculorum, non34 poterit35 per legem defendere quod non sit ita
[004] quia sic esset visus contrarius sacramento iuratorum. Melius igitur est
[005] quod cum mulier vastum defendat quod fiat36 visus de37 re vastata38
[006] contra prohibitionem, et qualitate facti et quantitate. Et cum per visum
[007] et sacramentum proborum hominum et legalium de vasto constiterit,
[008] emendetur vastum. Sed in obligationibus et39 contractibus et stipulationibus
[009] quæ consensu et animo contrahuntur, sicut in40 conventionibus,
[010] promissionibus, donationibus, venditionibus et huiusmodi, si tantum
[011] sectam41 producat42 et secta examinata fuerit et43 tantum præsumptionem
[012] inducat, poterit ille de quo queritur contra sectam talis44 se45 defendere
[013] per legem, duplicatis ad minus personis iuratorum, qui cum plures sint
[014] in defensione dicta eorum maiorem faciunt præsumptionem. Et sic maior
[015] præsumptio vincit minorem. Si autem querens probationem habuerit
[016] sicut instrumenta et cartas sigillatas, contra huiusmodi probationes non
[017] erit defensio per legem. Sed si instrumento contradicatur, probabitur
[018] f.316] per patriam et per1 testes.

Item respondere poterit ad vastum mulier.


[020] POTERIT etiam mulier respondere quod si vastum ibi factum sit,2 non
[021] fuit factum tempore suo sed tempore alterius, scilicet viri sui3 custodis4
[022] vel heredis ante assignationem dotis: quod si querens negaverit, veritas
[023] inquiratur per patriam.

Uterque se ponere poterit in inquisitionem.


[025] CUM igitur necesse sit visum facere de vasto, cum querens sectam habuerit
[026] et mulier vastum defenderit et uterque se posuerit super patriam, præcipietur
[027] vicecomiti quod assumptis secum militibus fieri faciat visum de
[028] vasto illo per tale breve, et quod duodecim milites veniant ad certum
[029] diem ad certificandum de vasto illo.

Breve de videndo vastum per vicecomitem et patriam, et remittat inquisitionem iustitiariis.


[031] REX vicecomiti salutem. Præcipimus tibi quod assumptis tecum tam
[032] militibus quam aliis liberis5 et6 legalibus et discretis hominibus de visneto
[033] tali, in propria persona tua accedas ad manerium tale quod A. quæ fuit
[034] uxor B. tenet in dotem de hereditate7 ipsius B. et eisdem hominibus



Notes

33. erit, OC, CM, LA, MC.

34-35. Om., MC, LA, CE; non debet, CM; possit, OC.

36. Om., OB, MA, MB, MG.

37-38. devastata, OB, MA, MB; vasto, MG.

39. Om., OB, MA, MB, MG, CE.

40. de, OB, MA, MB, MG.

43. Om., OC, CM, MC, LA.

41-42. secta producatur, OC, CM, MC, LA.

44. talem, OC, MG.

45. Om., OB, MA, MB, MG, OC.

1. Om., OB, MA, MB, MG.

2. fuerit, OB, MB, MG; fuerat, MA.

3-4. sui, custodis, V; sic, MSS.

5-6. libere tenentibus, OB, MA, MB, MG; om., OC.

7. h. scilicet, OB, MA, MB, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College