[001] hominibus, redditibus, domibus,21 boscis vel22 gardinis quæ tenet in dotem [002] de hereditate talis in tali villa ad exheredationem ipsius talis, ne amplius [003] inde clamorem audiamus etcetera. Teste etcetera. Et hoc faciat tempestive [004] ne per negligentiam damnum incurrat, quia melius est in tempore occurrere [005] etcetera. Et si propter hoc non omiserit, attachianda erit per [006] tale breve.
Si non omittat quin vastum faciat, tunc fiat breve de attachiando mulierem in hac forma.
[008] REX vicecomiti salutem. Si talis fecerit te securum de clamore etcetera, [009] tunc pone per vadium et salvos23 plegios24 talem mulierem etcetera, quod [010] sit coram nobis vel coram25 iustitiariis nostris tali die apud talem locum, [011] ostensura26 quare fecit vastum, venditionem et exilium, de terris, hominibus, [012] redditibus, domibus, boscis vel gardinis quæ tenet in dotem de [013] hereditate talis in tali villa contra prohibitionem nostram. Et habeas ibi [014] nomina plegiorum et hoc breve. Teste etcetera. Et ita si ad alium diem [015] non venerit, observetur ordo attachiamentorum donec venerit, dum [016] tamen unicum habeat essonium de malo veniendi post primum attachiamentum [017] si voluerit.
Cum post dilationes comparuerit.
[019] CUM autem post dilationes27 comparuerit, querens proponat intentionem [020] suam hoc modo. Quod talis queritur parens vel amicus quod cum talis [021] mulier teneat in tali villa tantam terram nomine dotis, tale facit28 vastum [022] et talem destructionem quod terram talem vendidit vel servos, domos [023] prostraverit tot et boscum vendidit, gardinum extirpavit in prædicta [024] terra ad exheredationem talis heredis ad valentiam tanti. Et inde producat [025] sectam.
Ad querelam poterit sic respondere.
[027] AD quod poterit mulier multipliciter respondere sic: Et talis mulier venit [028] et defendit vastum, venditionem et exilium contra talem et sectam suam. [029] Et quod nihil inde vendidit nec aliquid tale fecit ad exheredationem [030] prædicti29 heredis. Et cognoscere poterit quod si30 domus ob vetustatem [031] corruerunt ipsa31 ibi construxit meliores, vel si de bosco cepit aliquid, [032] non cepit ibi nisi rationabile estoverium suum ad ardendum, claudendum [033] et ædificandum in terra illa quam tenet nomine dotis et non extra. Et [034] quod nihil amplius cepit nec alio modo, poterit se ponere super inquisitionem [035] patriæ, licet sint32 quidam qui dicunt quod contra sectam querentis