Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 405  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] dicit quod habet plus quam habere debeat in dotem, quia nihil plus habet
[002] quam rationabilem dotem3 secundum legem terræ, vel non plus quam
[003] fuit ei constituta licet meliori4 quantitate quam in dote rationabili, et hoc
[004] probet per sectam vel alio modo si5 possit.6 Ut de termino Sancti Michælis
[005] anno regis Henrici tertio decimo incipiente quarto decimo circa medium
[006] rotuli. Item dicere poterit, habita ratione ad meliorationem, quod anno
[007] et die quo vir suus obiit non sufficiebat7 terra illa quam nunc tenet in
[008] dotem plene ad tertiam partem totius hereditatis quæ fuit ipsius viri sui,
[009] et si postea dotem suam melioravit, non debet venire in æstimationem8
[010] sua melioratio. Et si hoc probari possit, remanebit mulieri dos sua secundum
[011] quod fuerit ei constituta.

Quid pertineat ad mulierem facta constitutione dotis et assignatione.


[013] FACTA autem dotis constitutione et assignatione nihil proprietatis pertinet
[014] ad mulierem nisi tantum seisina et liberum tenementum ad vitam suam,
[015] et nihil facere potest quod aliquam habeat perpetuitatem9 nisi quamdiu
[016] ipsam warantizare possit, quia ius proprietatis remanet cum ipso herede
[017] quia warantus de sua dote, vel cum alio ad quem ius pervenerit, ut10 sicut
[018] nomine eschætæ et ratione alienationis et venditionis. Et unde nihil
[019] clamare poterit mulier in dotem11 nisi quod uti frui possit de rebus dotalibus
[020] sine vasto, destructione vel exilio. Rationabile vero estoverium
[021] capere poterit12 in boscis ad ædificandum, ardendum, claudendum in dote
[022] sua et non extra. Et si vastum, destructionem vel13 exilium fecerit ultra
[023] rationabilem estoverium, heres proprietatis vel alius proprietarius sine
[024] alicuius iniuria poterit eam impedire. Nec competet14 mulieri assisa novæ
[025] disseisinæ si queratur quod disseisita sit per hoc de libero tenemento suo,
[026] quia tantum conceditur ei rationabile estoverium quod non extenditur15
[027] ad vastum. Et si forte talis impediri non possit, recurrendum erit ad
[028] superiorem, scilicet ad regem,16 qui17 præcipiet vicecomiti quod non permittat
[029] talem mulierem vastum facere. Et si propter hoc non omiserit,
[030] tunc attachietur mulier quod sit coram rege ad ostendendum quare
[031] vastum fecerit. Breve vicecomiti dirigendum quod non permittat tale18
[032] erit.19

Si mulier in dote vastum fecerit et destructionem, de prohibendo ne vastum faciat.


[034] f.315b] REX vicecomiti salutem. Præcipimus tibi quod non permittas
[035] quod talis mulier faciat vastum,20 venditionem vel exilium de terris,



Notes

3. d. suam, OB, MA, MB, MG.

4. minori, OC, CM, CE, LA, MC.

5-6. Om., OB, MA, MB, MG.

7. sufficit, OB, MA, MB, MG.

8. æstimatione, MC, LA.

9. proprietatem, OB, MA, MB, MG.

10. Om., V, MA, MG.

11. d. suam, V, OB, MB, MG.

12. possit, V, MG, CM.

13. Om., CE, CM, MC, LA.

14. competit, OC, CM, MA, MG; poterit, OB.

15. conceditur, OB, MA, MB, MG.

16. dominum r., OB, MA, MB, MG.

17. quod, OB, MA, MB, MG.

18-19. Om., OB, MA, MB, MG, CE.

20. Om., OB, MA, MB, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College