Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 404  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] se absentaverint31 nec venerint32 nec se essoniaverint legitimo modo, post
[002] secundam summonitionem et terræ captionem in manum domini regis
[003] non erit ulterius sustinendum, sed statim procedat vicecomes ad admensurationem
[004] faciendam in odium secundæ defaltæ, et facta extensione et
[005] appretiatione adiudicet33 unicuique quod habere debebit.

Cum partes præsentes sint proponat querens intentionem suam hoc modo.


[007] CUM autem partes præsentes fuerint proponat querens intentionem suam
[008] versus mulierem hoc modo secundum formam brevis: A. queritur quod B.
[009] quæ fuit uxor C. plus habet in dotem de tenemento quod fuit ipsius C.
[010] patris, vel alterius antecessoris ut supra, ipsius A. cuius heres ipse est
[011] quam ad ipsam pertinet habendum.34 Et unde dicit quod habet in35 tali
[012] villa36 medietatem unius carucatæ terræ desicut non fuit dotata nisi de
[013] tertia parte, vel quod habet fere totum manerium ubi non fuit dotata
[014] nisi de quadam minima parte et de qua tenuit se contentam, vel multo
[015] plus habet in dotem quam habere37 debet, ultra tertiam partem vel
[016] medietatem vel ultra partem unde fuit nominatim dotata. Et quod ita
[017] fuit dotata sicut querens dicit et non aliter, si mulier negaverit producere
[018] poterit sectam vel instrumentum, vel aliud per quod probare possit
[019] intentionem suam cum mulier negaverit. Et quo casu oportebit aliquando38
[020] de necessitate recurrere39 ad constitutionem dotis qualiter fuerit
[021] constituta, ut probato qualiter fuit40 constituta procedatur in admensuratio
[022] facienda nisi mulier exceptiones habeat et responsiones contra
[023] admensurationem quare non sit in admensuratione procedendum. Tollit
[024] enim admensurationem aliquando diuturnitas temporis imperpetuum cum
[025] omnis querela et omnis actio iniuriarum limitata sit infra certa tempora.
[026] Tollit etiam admensurationem voluntas et consensus heredis qui cum
[027] plenæ ætatis esset dotem mulieri assignavit, et41 quia scienti et volenti
[028] non fit iniuria, et sufficit semel voluisse et scivit aut scire debuit. Item
[029] cum capitalis dominus vel alius dotem assignaverit heres maior factus
[030] assignationem illam ratam habuerit per consensum tacitum vel expres-
[031] f.315] sum, dum tamen hoc probari possit. Tacitum per dissimulationem
[032] per longum tempus, expressum si expresse consensit1 instrumento vel alio
[033] modo. Item si de admensuratione agatur, non erit æstimanda2 melioratio
[034] mulieris quam fecit in dote sua post assignationem. Tempus enim assignationis
[035] dotis erit spectandum. Item dicere poterit quod heres iniuste hoc



Notes

31. absentaverit, OC, MG.

32. venerit, OC, MG.

33. Om., OB, MA, MB, MG.

34. sic, LA, CE; yabendam, CM; habend., MSS. gen.

35-36. Om., OB, MA, MB, MG.

37. Om., OB, MA, MB, MG.

38. quandoque, OB, MA, MB; om., MG.

39. revertere, OB, MA, MB, MG.

40. fuerit, OC, CM, OB, MG.

41. Om., OC, CM, LA.

1. concessit, OB, MA, MB; concesserit, MG; consentit, OC.

2. estimenda, OC, MC, LA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College