Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 403  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] autem dotem non habuerit nisi in uno comitatu vicecomes facere poterit
[002] admensurationem, dum tamen iustam et per hoc breve.

De admensuratione dotis in diversis comitatibus.


[004] REX vicecomiti salutem. Questus est nobis A. filius vel filia, frater vel
[005] soror, nepos vel neptis, consanguineus vel consanguinea, et heres B.
[006] quod C. quæ fuit uxor B. plus habet in dotem de libero tenemento quod
[007] fuit ipsius B. quondam viri sui in tali villa, vel in talibus villis, quam
[008] habere debet vel ad ipsam pertinet habendum.10 Et ideo tibi præcipimus
[009] quod iuste et sine dilatione admensurari facias dotem11 illam, ita quod
[010] prædicta C. non habeat plus in dotem de hereditate prædicti A. quam
[011] habere debet et ad eam12 pertinet habendum13 secundum rationabilem14
[012] dotem,15 et quod prædictus A. habeat de dote illa id quod habere debet et
[013] ad ipsum pertinet habendum, ne amplius inde clamorem audiamus pro
[014] defectu iustitiæ. Teste etcetera. Et notandum quod admensuratio debet
[015] esse tam de indebito quam16 superfluo: ut si per dominum capitalem
[016] mulieri assignatum fuerit capitale mesuagium vel aliquid quod sit caput
[017] f.314b] baroniæ, si aliud sit de quo dotem possit habere rationabilem auferatur
[018] ei indebitum et17 assignetur ei debitum,18 quia licet indebitum
[019] assignatum sit et superfluum, tamen sine iudicio eici non poterit ab
[020] herede nec ab alio.19 Cum igitur vicecomes breve susceperit summonere
[021] faciat mulierem quod sit super terram illam de qua fieri debet admensuratio
[022] coram vicecomite et coronatoribus si interesse possint,20 et coram
[023] aliis liberis et legalibus hominibus quos vicecomes secum assumere voluerit.
[024] Et mulier summonita aut venit aut non venit. Si autem non venerit,
[025] non statim procedatur ad admensurationem sed capiatur terra in manum21
[026] domini regis de qua fieri debeat22 admensuratio, et ipsa iterum23 summoneatur24
[027] cum viro suo si virum habuerit. Et quod terra capi debeat in
[028] manum25 domini regis probatur de26 itinere Martini de Pateshilla in
[029] comitatu Lincolniæ anno regis27 Henrici28 decimo, circa medium rotuli.
[030] Omnes enim de quorum iure agitur præsentes esse debent in admensuratione
[031] facienda. Et si præsentes non fuerint quidquid actum fuerit in
[032] eorum absentia revocabitur, nisi forte per malitiam se absentaverint:29 ut
[033] de termino Sanctæ Trinitatis anno regis Henrici secundo post guerram
[034] comitatu Dorsetiæ, de Hamone de Halmodestona.30 Si autem per malitiam



Notes

10. sic, CE, LA; habendam, OC, CM; habend., MSS. gen.

11. totam d., OC, CM, LA, MC.

12. ipsam, OC, V (ipsum).

13. sic, CE; habendam, CM; habend., MSS. gen.

14-15. d. suam r., OB, MB, MG; om., MA.

16. quam de, OB, OC, CM, MG; quam in, MA.

17-18. Om., OC, CM, MG.

19. aliquo alio, OB, MA, MB; aliquo, MG.

20. possunt, V, MG.

21. manu, MSS. var.

22. debet, V, OC, MG.

23. interim, OB, MA, MB, MG, CM, Y.

24. summonitur, OC, MC, LA.

25. manu, MSS. var.

26. in, V, OB.

27-28. Om., MC, LA, CM.

29. absentaverit, OC, MG.

30. (H)almedeston., Madeston., MSS. var.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College