Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 402  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] brevi ad inquisitionem, sicut procedi poterit ad iuratas ubi vicecomiti
[002] demandatur quod iustitiet. Sed36 contra cum in magno brevi de recto
[003] contineatur quod nisi dominus hoc fecerit vicecomes hoc faciat, tamen
[004] ad magnam assisam capiendam non procedit, sed pacem habebit tenens
[005] usque ad37 adventum iustitiariorum si breve de pace sibi perquisiverit,
[006] et si non, in defalta esse poterit, ut supra de hac materia per breve de
[007] recto.

Si warantus vocetur.


[009] f.314] Si autem warantus vocetur unus vel plures, cum perventum fuerit
[010] ad heredem warantum de dote, si heres statim recognoscat rem illam ad
[011] dotem mulier seisinam habeat cum damnis vel sine, secundum quod superius
[012] dictum est. Si autem exceptiones habeat, per1 exceptiones si possit
[013] se defendat. Poterit enim excipere multis modis, scilicet quod terra illa
[014] ad dotem suam non pertineat, vel si mulier inde in seisina fuit hoc non
[015] fuit nomine dotis sed alia ratione, vel quod numquam inde dotata fuit,
[016] sed nominatim de alia vel minori quantitate quam parte tertia et inde
[017] tenuit se contentam, et de hoc sectam producat et probationem. Item
[018] sive seisita2 fuerit sive non, et sive terra pertinens esset ad dotem sive
[019] non, ipsa ius suum de terra illa remisit et quietum clamavit. Item quod
[020] terra non pertineat ad dotem suam quia habet plene dotem suam secundum
[021] quod fuit ei constituta, et plus habet in dotem quam ad ipsam
[022] pertinet habendum3 secundum legem et consuetudinem regni. Et unde
[023] ipse heres tulit breve ad comitatum de admensuratione quod tale est.
[024] Et quod de facili in comitatu terminari non poterit4 si mulier dotem
[025] habuerit in diversis comitatibus, quia licet sciatur quantum tenuerit in
[026] uno comitatu et quantum valeat tertia pars et quantum duæ partes,
[027] tamen per hoc constare non poterit de valore omnium terrarum quæ sunt
[028] in aliis comitatibus. Et nisi constiterit de valore omnium terrarum sciri
[029] non poterit utrum plus habuerit vel minus. Ideo non potest fieri admensuratio
[030] nisi sciatur quod plus habeat quam ad ipsam pertinet habendum.5
[031] Igitur ubi plures habuerit terras in diversis comitatibus oportet quod
[032] procedat admensuratio in curia domini regis, et quod omnes terræ extendantur
[033] et appretientur6 tam duæ partes quam tertia,7 et mittatur extensio
[034] et appretiatio iustitiariis secundum formam supra de extensionibus et
[035] appretiationibus faciendis.8 Et sic fiat admensuratio in curia regis.9 Si



Notes

36. scilicet et, MA, MB, MG, CE, Y, OB (om. et).

37. Om., OC, CE, MB.

1. si per, OB, MA, MB, MG.

2. in seisina, OB, MA, MB, MG.

3. habendam, LA, CM; habend., MSS. var.; ad habend., MB, MG, OB (habendum).

4. potuit, OB, MA, MB.

5. sic, MC, LA, CE; habendam, CM; habend., MSS. var.

6. appretiantur, OB, MA, MB, CM; app., MG.

7. tertia pars, OB, MA, MB, MG; tertiæ, OC, LA.

8. faciendum, CE; faciend., MSS. gen.

9. domini r., OB, MA, MB, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College