Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 401  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] absentia vero utriusque si non venerint vel si se essoniaverint, qualiter
[002] procedendum erit perpendi poterit ex præmissis. Cum vero ambo comparuerint
[003] et mulier numquam seisinam prius habuerit25 de terra petita,
[004] proponat intentionem suam per hæc verba.

De formanda et proponenda intentione mulieris.


[006] PETO versus talem tantam terram cum pertinentiis in tali villa ut pertinentem
[007] ad dotem quæ me contingit de hereditate B. quondam viri mei,
[008] et unde me dotavit ad ostium ecclesiæ die quo me desponsavit, et unde
[009] eodem26 die27 fuit vestitus et seisitus ita quod me inde dotare potuit. Et
[010] si hoc vellet cognoscere etcetera ut supra. Et si noluerit, habeo sufficientem
[011] probationem, sectam et huiusmodi. Si autem28 aliquando extiterit in
[012] seisina, tunc proponat intentionem suam per hæc verba: Peto versus
[013] talem tantum29 terræ30 cum pertinentiis in tali villa ut dotem meam et
[014] ut pertinentem ad terram quam teneo in eadem villa nomine dotis, vel in
[015] alia, et unde B. quondam vir meus die quo me desponsavit tenuit totam
[016] terram illam in feodo et in dominico suo et me inde dotavit, et ita quod
[017] post mortem prædicti B. quondam viri mei fui inde31 in seisina nomine
[018] dotis quousque talis me iniuste et sine iudicio disseisivit. Et quod ita fui
[019] inde dotata et seisita habeo sufficientem disrationationem, videlicet talem
[020] sectam et talem.

Proposita intentione.


[022] PROPOSITA sic intentione mulieris poterit tenens warantum vocare si
[023] warantum habuerit, secundum quod supra dictum est de waranti vocatione,
[024] vel si warantum non habuerit excipere poterit contra mulierem,
[025] scilicet quod terram illam ei sponte reddidit, vel si disseisita fuit postea
[026] ius suum remisit et quietum clamavit, vel si disseisita fuit postea de brevi
[027] suo se retraxit. Et inde32 producat sectam si habuerit et si opus fuerit
[028] ponat se super patriam, et poterit veritas per patriam declarari. Non
[029] autem inter eos erit duellum nec magna assisa nec per consequens essonium
[030] de malo lecti. Et cum recurrendum sit33 ita ad patriam et loquela
[031] fuerit in comitatu, videndum si cum tenens se posuerit in inquisitionem
[032] et petens similiter an comitatus potestatem habeat procedendi ad inquisitionem
[033] vel iuratam nisi hoc fuerit ei34 specialiter demandatum. Videtur
[034] quod bene potest, quia cum dicatur in brevi quod nisi warantus hoc
[035] fecerit quod vicecomes hoc faciat, quod35 videntur omnia ei esse concessa
[036] sine quibus loquela illa terminari non possit. Et secundum quod in comitatu
[037] procedi poterit ad duellum in alio brevi de recto, ita poterit in hoc



Notes

25. habuit, MSS. var.

26. idem, MG; idem eodem, V.

27. modo, OB, MA, MB; non, MG.

28. Om., MA, CM.

29-30. tantam terram, OB, MA, MB, MG.

31. Om., OB, MA, MB, MG.

32. unde, OB, MA, MB, MG.

33. est, OB, MB, MG; erit, MA.

34. eis, OC, CM; om., MG.

35. Om., OB, MA, MB, MG, Y; sic, MSS. gen.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College