Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 39  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] unde assisa arramiata est super iure et proprietate per breve de
[002] recto, vel ingressu qualitercumque6 plus vel minus, vel per assisam mortis
[003] antecessoris. Item non competit restitutio per assisam ratione loci, sed
[004] cadit omnino sicut in dominicis domini regis, scilicet in villenagiis privilegiatis,
[005] ubi nec assisa novæ disseisinæ nec assisa7 mortis antecessoris nec
[006] aliud breve nisi tantum parvum breve de recto secundum consuetudinem
[007] maneriorum. Possunt tamen aliquando8 in maneriis dominorum esse libere
[008] tenentes et tenere per servitium militare pro homagio et servitio, et in
[009] liberum socagium et per seriantiam et per9 conventionem de gratia dominorum,
[010] licet hoc esset ab initio villenagium. Poterit enim quis de
[011] villenagio suo facere liberum tenementum et feodum militare si voluerit.
[012] Item non competit restitutio per assisam propter tenementum, ut si liber
[013] homo tenuerit villenagium per villanas consuetudines et servitia incerta,
[014] faciendo inde quidquid ad villenagium pertinet. Item non competit propter
[015] personam licet liberum sit tenementum, ut si villano tradatur a domino
[016] suo sine manumissione et libertate aliquod tenementum liberum tenendum
[017] per liberum servitium ad10 voluntatem domini11 sine mentione heredum,
[018] quia si12 mentio fieret de heredibus præsumi posset ex13 hoc quod dominus
[019] vellet eum esse liberum, quod quidem sufficere posset14 pro manumissione.
[020] Est enim ratio et regula generalis in istis duobus casibus, quod liber homo
[021] nihil15 libertatis16 propter personam suam liberam confert villenagio, nec
[022] liberum tenementum e contrario in aliquo mutat condicionem villani.
[023] Item non competit restitutio per assisam ei qui tenet ad voluntatem
[024] alicuius de anno in annum, quia apponitur terminus certus et determinatus,
[025] quia per hoc innuit17 quod voluntas concedentis est annalis, et
[026] sic nulla assisa propter tempus determinatum: ut de itinere Willelmi de
[027] Ralegha comitatu18 Bedefordiæ assisa novæ disseisinæ, si Milo. Si autem
[028] ita concessum fuerit tenementum, donec quis providerit sive ad voluntatem
[029] sive non, dum19 tamen ita20 dicatur donec providerit, semper remanebit
[030] res data accipienti ut liberum tenementum donec provisum fuerit,
[031] et si numquam provideatur ita semper remanebit in feodo. <Et illud21
[032] idem22 dici poterit de terra23 ad terminum annorum, ut si dicatur, Concedo
[033] f.170b] tibi tantam terram ad talem terminum et ego warantizabo etcetera.
[034] Et si aliquid amiseris pro24 defectu25 warantiæ volo26 quod teneas terram illam
[035] ultra terminum tuum, donec tibi27 reddidero quidquid amiseris28 pro defectu29



Notes

6. qualiter, OA, CE.

7. Om., LA MC, Y.

8. Om., OB, MA, MB, CM.

9. Om., OB, MB, MG.

10-11. Om., OB, MA, MB, CM.

12. si non, OB, MB, CM.

13-14. Om., OB, MA, MB, CM.

15. Om., OB, MA, MB, CM.

16. Om., OB, CM.

17. Om., OB, MA, MB, CM; innuitur, Y.

18. in comitatu, V, MG.

19-20. Om., OB, MB, CM; ut si, MA.

21-22. illud, OB, MB, CM; idem, MA.

23. terra data, V, OC; terra dimissa, Y.

24-25. per defectum, LA, MC.

26-30. Om., MA, MG.

27. vobis, OB, MA, CM, OC, MC; vobis vobis, OA.

28. amiseritis, OA, OB, MB, MC, CM.

29. per defectum, LA, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College