Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 398  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] recuperavit.16 Ut de itinere Willelmi de Ralegha comitatu Bedefordiæ de
[002] quadam Emma Bonastre. Et quid si warantus nihil habuerit? Tunc expectet
[003] firmarius quousque dos deliberata fuerit. Quo17 casu reversura erit dos
[004] ad firmarium cum deliberata fuerit tenenda usque ad terminum suum et
[005] tunc demum ad heredem, et hoc per iudicium, licet regulariter verum sit
[006] quod semper reverti debeat ad heredem quia warantus de dote vel ad
[007] eum qui est loco waranti habet18 duas partes19 sicut eschætam, tamen
[008] quandoque ad alium reverti debet licet warantus non fuerit per iudicium,
[009] ut hic propter defectum waranti qui excambium facere non potest de
[010] termino vel feoffamento et20 huiusmodi, quia mulier indotata remanere
[011] non debet, et21 de tali reversione non22 semper fiat mentio in iudicio et
[012] in23 rotulatione.24 Et quod25 indotata remanere non debet licet warantus
[013] nihil habeat unde excambium faciat tenenti, sive nominatim dotata fuerit
[014] sive non, inveniri poterit comitatu26 Lincolniæ de Alicia vidua quæ petiit
[015] dotem versus Thomam de Sancto Licio.

Si dos quæ petitur fuerit in confinio duorum comitatuum de qua facienda fuerit inquisitio.


[017] CUM autem de constitutione dotis dubitetur et terra de qua dos petitur
[018] fuerit in27 confinio duorum comitatuum, cum inquisitio inde fieri debeat,
[019] assumantur octo milites de uno comitatu et octo de alio ut per tales pro-
[020] f.312b] cedat inquisitio. Et cum iuratores requisiti nihil omnino probent
[021] pro muliere nihil capiet, et idem erit si dubie quasi ea nihil probante.

De seisina facienda mulieri si nihil sit quod opponi possit quare dotem non habeat.


[023] CUM autem nulla sit exceptio quæ opponi possit mulieri dotem petenti,
[024] nec dedici possit aliquo modo quin ita dotata sit sicut ipsa dicit, fiat
[025] ei seisina per tale breve: Rex vicecomiti salutem. Scias quod A. quæ fuit
[026] uxor B. in curia nostra coram etcetera, per eiusdem curiæ nostræ iudicium,
[027] vel per defaltam talis, recuperavit seisinam suam versus C. de tanta terra
[028] cum pertinentiis in tali villa ut de dote sua. Et ideo tibi præcipimus quod
[029] eidem A. sine dilatione de prædicta terra cum pertinentiis plenariam
[030] seisinam habere facias. Et similiter ei sine dilatione habere facias tot
[031] marcas quæ ei in eadem curia nostra adiudicatæ sunt pro damnis suis,
[032] quæ habuit pro iniusta detentione quam prædictus C. ei fecit de prædicta
[033] dote28 sua. Vel aliter: et de terris et29 catallis prædicti B. fieri facias tot
[034] denarios et illos sine dilatione habere30 facias etcetera ut supra. Teste



Notes

16. recuperaverit, OB, MA, MB, MG.

17. et quo, OC, CM, MC, LA.

18. qui habet, V.

19. Om., OC, CM, MC, LA.

20. vel, OB, MA, MB, MG, CM, Y.

21. Om., OB, MA, MB, MG.

22. Om., OC, CM, LA.

25. Om., OB, MA, MB, MG.

23-24. inrotulatione, MSS. var.

26. in c., V, OC, CM.

27. de, OB, MA, MB, MG.

28. terra et dote, V; terra de dote, OB, MG; terra dote, MA, MB.

29. et de, OC, MA, Y, CE; om., OB.

30. haberi, V.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College