Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 399  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] etcetera. Et unde31 de nova constitutione provisum est quod mulier
[002] damna recuperet cum dote32 versus quemcumque possidentem, et maxime
[003] de terris et tenementis de quibus vir suus moritur seisitus ut de feodo,
[004] nisi ita sit quod deforcians iustam causam habeat differendi dotis exactionem,
[005] quod esse poterit si vir forte in vita sua aliquem feoffaverit et
[006] post mortem suam mulier dotem petat versus eum qui tenet, non erit
[007] mulieri iniuriosa dilatio si warantum vocaverit unum vel plures, quousque
[008] perveniatur ad heredem warantum mulieris de dote sua, quam quidem si
[009] warantizaverit et incontinenti restituerit et excambium faciet tenenti,
[010] cum sit sine culpa nulla debet refundere damna nec tenens multo fortius.
[011] Si autem frivolas dilationes quæsierit,33 quia fraudulenter34 est in mora
[012] resarcire debet damna. Et eodem modo si cum antecessor35 seisitus obierit
[013] heres statim alios feoffaverit per fraudem, uterque36 tam heres quam
[014] feoffatus propter fraudem37 damna refundet, unus propter fraudulentam
[015] alienationem et alius propter fraudulentam detentionem. Et ideo considerandum
[016] est quando facta fuerit38 alienatio sive donatio, in vita viri
[017] vel post mortem, et utrum ille qui39 tenetur restituere in mora fuerit iusta40
[018] vel iniusta, quia qui sine culpa est pœnam sentire non debet. Est etiam
[019] alia forma brevis de seisina ei facienda ubi in iudicio recognita est ei41
[020] dos sua quæ talis est.

Si dos ei recognita fuerit et reddita in curia.


[022] REX vicecomiti salutem. Scias quod cum A. quæ fuit uxor B. in curia
[023] nostra etcetera, peteret versus C. tantam terram cum pertinentiis in tali
[024] villa ut dotem suam, idem C. venit in eadem curia nostra coram eisdem
[025] iustitiariis nostris etcetera et recognovit et reddidit eidem A. prædictam
[026] terram ut dotem suam. Et ideo tibi præcipimus etcetera ut supra.
[027] f.313] Et sciendum quod in omni1 casu tenetur deforcians mulieri ad
[028] damna sua de terris et tenementis de quibus vir suus moritur seisitus, si
[029] pro dote sua oporteat eam placitare nisi ipse heres iustam causam habeat
[030] resistendi, cum statim et sine placito post mortem viri ad2 minus3 infra
[031] quadraginta dies fuerit ei dos assignata quæ die desponsationis fuit ei
[032] constituta.

Qualiter mulier poterit dotem suam amittere cum fuerit in possessione et ex quibus causis.


[034] Cum vero mulier sic4 dotem suam obtinuerit, poterit illam amittere multis
[035] modis, vel per consuetudinem quæ in diversis locis pro lege observatur,



Notes

31. Om., OB, MA, MB, MG.

32. dote sua, OC, CM, LA, MC.

33. petierit, OB, MA, MB, MG.

34. fraudulentus, V; fraudulent., MSS. var.

35. a. suus, OB, MA, MB, MG.

36-37. Om., OB, MA, MB, MG, CE, Y.

38. fuit, OC, CM, MG.

39. Om., OB, MA, MB, MG.

40. iusta causa, V, OB, MA, MB, MG.

41. Om., MA, MG, CM.

1. uno, OB, MA, MB; uno comitatu in, MG.

2. et ad, MC, LA.

2-3. aut, OB, MA, MB; om., OC, MG.

2-3. aut, OB, MA, MB; om., OC, MG.

4. si cum, MA, MB, CE, Y, Co, MC; si tamen, OB; om., MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College