Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 397  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] multum disputandum utrum ante impetrationem vel post. Si autem talem
[002] in brevi non nominaverit et obiecta exceptione, dicat quod exceptio ei
[003] nocere non debeat quia nihil habet in tali villa licet in alia tali,40 non
[004] valebit talis41 replicatio quia id quod dicitur, unde42 nihil habet, non debet
[005] f.312] referri ad villas sed ad dotem. Et unde non valet si dicat quod
[006] nihil habet in tali villa nisi ostendere poterit quod nihil habeat1 nomine
[007] dotis ubicumque. Et cum mulier replicando negaverit quod nihil habuerit,2
[008] non iacebit defensio per legem sed veritas inquiratur per patriam de3
[009] replicatione mulieris.

De replicatione mulieris.


[011] ITEM replicare poterit quod si aliquid habuerit, nihil tamen habet nomine
[012] dotis sed alio modo sicut ratione custodiæ et huiusmodi. Et si opus fuerit
[013] inde fiat inquisitio in comitatu utrum4 dicitur aliquid nomine dotis recepisse
[014] sub iis verbis videlicet, si5 aliquid tenuerit nomine dotis de tenemento
[015] quod fuit talis viri sui, et si aliquid habuit6 et modo non habeat, quid inde
[016] fecit:7 et8 vicecomes mittat inquisitionem. Ut de termino Sanctæ Trinitatis
[017] anno regis Henrici quarto comitatu Norfolciæ, de Isolda quæ fuit
[018] uxor Willelmi.

Si terra de qua dotem petit concessa fuerit ad firmam et ad terminum.


[020] SI autem terra de qua mulier dotem petit data fuerit ad firmam et ad
[021] terminum annorum, cum mulier tertiam partem nomine dotis recuperaverit,
[022] per officium iudicis retinebit firmarius duas partes ultra terminum
[023] suum quousque inde perceperit9 ad valentiam illius tertiæ partis quam
[024] amisit.10 Ut de termino Sancti Michælis anno regis Henrici quarto decimo
[025] incipiente quinto decimo comitatu Suffolciæ et11 Essexiæ, de Emma quæ
[026] fuit uxor Rogeri filii Swayni.12 Et ad hoc facit de termino Sancti Michælis
[027] anno regis13Henrici14 nono incipiente decimo comitatu Norhamtoniæ de
[028] Margeria quæ fuit uxor Henrici de Nortona. Et in hoc casu semper
[029] oportet scire quantum valeat tertia pars per rationabilem extensionem.
[030] Et ita fiat15 nisi de tota terra illa nominatim dotata fuerit, quia tunc ipsa
[031] recuperabit totam terram illam ut dotem suam nominatam, et ipse firmarius
[032] si carta de termino dedici non possit recuperabit ad valentiam terræ
[033] petitæ de terra waranti usque ad terminum suum completum, et hoc per
[034] officium iudicis, et usque ad ætatem waranti si warantus fuerit infra
[035] ætatem, vel si plenæ ætatis donec deliberare possit terram quam mulier



Notes

40. tali villa, V, MG.

41. sua, OC, CM, MC, LA.

42. quod, OC, CM, LA.

1. habet, OC, CM.

2. habeat, OB, MA, MB, MG.

3. Om., OC, CM, LA, MC.

4. ubi, V, OC, CM, LA.

5. quod si, OB, MA, MB, MG.

6. habuerit, MSS. var.

7. fecerit, OB, MA, MB; om., MG.

8. Om., OB, MA, MB, MG, CE, Y.

9. receperit, OB, MA, MB; reciperet, MG.

10. amiserit, OB, MA, MB, MG.

11. Om., MSS. gen.

12. Swayn, Swan, Swerani, MSS. var.

13-14. Om., V, OC, CM, LA, MC.

15. fiet, MC, LA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College