Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 396  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] de Nassendene.> Ad quod24 mulier poterit replicare vel25 quod vir suus
[002] nullam feloniam fecit, vel si fecit, non fuit rite et secundum legem terræ
[003] utlagatus, et postea hoc probato fuit per regem ad omnia restitutus quasi
[004] utlagaria nulla. Et sic fuit ei hereditas sua restituta. Item quod per
[005] voluntatem regis et non debito modo fuit utlagatus. Item vel quod numquam
[006] fuit utlagatus vel convictus per quod hereditas sua posset esse
[007] eschæta dominorum. Item si convictus, tamen de licentia regis post convictionem
[008] se contulit26 religioni. Sed ista replicatio non sufficit cum perfectum
[009] sit iudicium licet non27 executum, quia de gratia regis est quod
[010] huiusmodi convicti habere possint28 vitam, ita tamen quod se conferant
[011] religioni vel regnum abiurent,29 quia in regno remanere non possunt post
[012] convictionem. Sicut contingit de Iohanne de Herlezim de Londonia qui
[013] de gratia regis se reddidit hospitali.

Si filius alicuius et heres ante dotis assignationem feloniam fecerit.


[015] ITEM esto quod heres alicuius et warantus de dote mulieris post mortem
[016] antecessoris ante dotis assignationem feloniam fecerit, quæritur an propter
[017] hoc dotem amittere debeat. Videtur prima facie quod sic, quasi30 ei
[018] deficiat warantus de dote sua, et valent ut videtur quæ31 rite facta sunt
[019] ante feloniam, sed ea quæ agenda sunt post feloniam non convalescunt.
[020] Sed re vera propter hoc dotem non amittit,32 quia etsi talis desinat esse
[021] warantus, ille incipit esse loco heredis et waranti ad quem33 hereditas
[022] pervenerit ratione eschætæ et quia vir34 feloniam non fecit. Aliud tamen
[023] dicendum est de uxore felonis.

Item contra mulierem unde nihil habet.


[025] AD hoc autem quod dicit mulier in intentione sua, et unde nihil habet,
[026] si quandam35 partem dotis habuerit quamvis minimam, si hoc dedicere
[027] non possit vel cum hoc probatum fuerit, cadit breve, nec de residuo quod
[028] ei defuerit sibi poterit prospicere nisi per breve de recto de dote, de quo
[029] inferius dicetur suo loco. Nihil igitur36 recipiat de dote sua ante37 brevis
[030] impetrationem,38 ita quod breve contineat omnes deforciantes ubicumque
[031] fuerint, in uno comitatu vel in diversis. Et cum omnes contineantur tunc
[032] primo recipiat etiam sine iudicio, non obstabit ei exceptio quod aliquid
[033] habuerit, quia respondere poterit quod satisfactum est ei ante iudicium.
[034] Et si forte partem dotis receperit ante impetrationem a quocumque, faciat
[035] eum nominari39 in brevi sicut alios et convenire sicut alios. Et tunc primo
[036] dicere poterit si obiecta fuerit exceptio quod talis satisfecit, nec erit



Notes

24. hoc, OB, MA, MB, MG.

25. Om., OB, MA, MB, MG.

26. contulerit, MC, LA.

27. Om., OB, MA, MB, MG.

28. possunt, V, MA, MG.

29. abiurant, OB, MB; abiurar., MA.

30. quia, MA, MB, MG, CM.

31. quia, OC, CM; quare, MG.

32. amittet, OB, MA, MB, MG.

33. quam, OC, CM, LA, MC.

34. vir uxoris, OC, CM, LA, MC.

35. quidem, OC, CM, LA, MC.

36. ergo, MA, MB; ei, OB; sibi, CM.

37-38. Om., OB, MA, MB, MG, Y.

39. sic, MA, Y, CM; nominare, MSS. gen.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College