Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 395  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] Willelmi de Ralegha in comitatu Leicestriæ circa finem, et expressius in
[002] itinere abbatis de Radinge et Martini de Pateshilla in comitatu Herefordiæ,9
[003] anno regis Henrici quinto incipiente sexto de Ascelina Pykedenose.10>
[004] Item quod tempore viri sui non evenit condicio licet postmodum
[005] evenerit. Ad quod mulier replicare poterit quod licet condicio non evenerit
[006] tempore viri sui nec dos deliberata11 suo tempore, tamen ipsa fuit dotata
[007] sub tali condicione quod res talis12 pro dote sua esset assignata quandocumque
[008] existeret condicio vel quandocumque dos esset deliberata. Et si
[009] dicat tenens contrarium, de veritate inquirenda procedatur ad inquisitionem.

Exceptio contra mulierem quod vir suus feloniam fecit de qua fuit convictus.


[011] POTERIT etiam tenens concedere quod vir mulieris seisitus fuit de13 iure et
[012] in dominico et ita quod eam dotare potuit, et dotavit eam ad ostium
[013] ecclesiæ. Sed postea feloniam fecit de qua convictus fuit et suspensus vel
[014] utlagatus, vel quod regnum abiuravit. Et licet dos rite constituta fuit ad
[015] ostium ecclesiæ, tamen peti non poterit superveniente felonia convicta.14
[016] Et licet iusta videatur ab initio, tamen eliditur petitio propter15 exceptionem
[017] feloniæ. Et licet dos ante feloniam perpetratam rite fuerit constituta,
[018] tamen propter feloniam peti non poterit propter exceptionem feloniæ,
[019] non magis quam seisina alicuius terræ datæ post mortem donatoris de
[020] qua nullam seisinam haberet in vita donatoris, quamvis alia omnia16 concurrerent17
[021] quæ faciunt donationem, scilicet recognitio donationis facta
[022] cum solemnitate in comitatibus, hundredis et curiis cum carta et homagio
[023] et omnibus aliis, quia seisina in vita donatoris habita totum operatur.
[024] Et eodem modo licet donatio facta sit a felone ante feloniam sine seisina,
[025] non valebit donatio licet postmodum post feloniam seisinam habuerit,
[026] dum tamen felonia aliquo modo convincatur. Secus si ante feloniam omnia
[027] rite acta fuerint, non18 revocantur, nec19 post feloniam ubi felonia non
[028] fuerit convicta: ut supra de donationibus de hac materia. Et ita licet dos
[029] ante feloniam rite fuerit constituta, tamen post feloniam peti non potest
[030] f.311b] a muliere quod sit ei seisina20 data21 nisi in casu speciali sicut
[031] in Cantia, ut supra dictum est plenius inter placita coronæ. <Sed hoc
[032] intellegendum est quod mulier dotem de terra quam tenet in gavelkinde
[033] et heres hereditatem22 sed non23 de feodo militari, ut de termino Sancti
[034] Michælis anno regis Henrici septimo incipiente octavo, de quodam Thoma



Notes

9. Hertfordiæ, V, OC.

10. Pickedenge, OB, MB, CE, Y.

11. d. fuerit, OB, MA, MB, MG (fuit).

12. talis ei, OC, CM, MC, LA.

13. ut de feodo et, V, OB, MA, MB; in, MG.

14. et c., OC, CM, LA, MC.

15. per, OB, MA, MB, MG.

16. Om., OB, MA, MB, MG.

17. concurrent, OB, MA, MB, MG, MC, LA.

18. nec, OB, MA, MB, Y, CE; ne, MG.

19. Om., OB, MA, MB, MG.

20-21. assignata, OC, CM, LA.

22. hereditatis, V, OC, CM; hereditarius, MC.

23. Om., V, OC; tamen, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College