Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 394  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] fuerit et concessa et de alia medietate nihil, quia vir suus numquam
[002] terram illam habuit ita in feodo quod uxorem dotare posset, quia seisina
[003] sua fuit de iure alieno. Sed quid si frater antenatus præmoriatur superstite
[004] postnato? Uxor sua dotem non recuperabit nisi de illa medietate quam vir
[005] suus retinuit, quia quamvis de iure totius hereditatis facta esset recognitio,
[006] tamen de medietate rei petitæ vir suus numquam fuit in seisina nisi tantum
[007] de servitio. Et si a mulieribus petentibus sicut prædictum est petatur quod
[008] ostendat warantum de dote sua, alium ostendere non possunt nisi heredem
[009] defuncti qui eis warantizare tenetur dotes suas. Si autem postnatus cum
[010] implacitatus esset de toto recognosceret medietatem esse ius petentis et
[011] remitteret, uxor sua dotem non recuperabit quia recognitio32 illa ex33 dolo
[012] vel odio vel cupiditate non processit, sed quasi de iure alieno. Et iste casus
[013] similis esse poterit casui inter Willelmum de Breuse filium Iohannis de
[014] Breuse fratris34 antenati et Reginaldum de Breuse35 fratrem postnatum,
[015] versus quem36 Wladehuse quæ fuit uxor prædicti Willelmi dotem petiit de
[016] medietate quæ remansit prædicto Reginaldo fratri postnato per concordiam
[017] factam inter ipsum et37 prædictum Willelmum nepotem38 suum.
[018] Item quod dicitur de re dubia, verum est quod dotem suam recuperabit in
[019] hoc dubio propter incertitudinem, quia cum dubium sit poterit vir recognoscere
[020] et remittere adeo bene ius suum proprium sicut alienum, quod
[021] non est in casu supra dicto quia ibi remittitur et recognoscitur certum. Et
[022] f.311] hæc est causa quare mulier dotem petere poterit de re recognita1
[023] per concordiam, quia vir suus adeo bene remittere poterit ius proprium sicut
[024] alienum. Sed quod ibi dicitur intellegendum est non de re certa sed incerta.

Si vir alienavit terram suam antequam desponsaret.


[026] CONCEDERE etiam poterit tenens quod talis vir suus seisitus fuit ut de
[027] feodo et iure et in dominico et ita quod eam dotare posset, sed rem illam
[028] de qua dos petitur alienavit vir suus antequam eam desponsaret, ita quod
[029] die desponsationis non fuit vir seisitus quod eam inde2 dotare posset, eo
[030] quod illam prius dederat alicui in feodo sibi et heredibus suis, vel alicui ad
[031] vitam quacumque ratione, vel in feodo, sicut in3 liberum maritagium, sub
[032] condicione tacita vel expressa quod res data revertatur pro defectu heredum,
[033] vel sub alia condicione qua existente remaneret et ea deficiente res
[034] data reverteretur.4 Item quod res5 de qua dotem petit6 prius assignato fuit7
[035] alteri mulieri quæ adhuc vivit, vel si mortua fuerit, non fuit in vita viri8
[036] mulieris petentis deliberata: <secundum quod inveniri poterit in itinere



Notes

32. recognoscit, MB, CE, Y, OB (non r.), MG (r. quod); cognoscit, MA.

33. quæ, OB, MA, MB, MG, CE, Y.

34-35. Om., OB, MA, MB, MG.

36. Om., OB, MA, MB, MG, CE, MC, Y.

37. Om., MA, CE.

38. fratrem, OC, CM.

1. cognita, OB, MA, MB, MG, CM.

2. Om., OB, MA, MB, MG, CM.

3. Om., OC, CM.

4. revertetur, OB, MA, MB, MG, CM.

5. res data, OB, MA, MB, MG.

6. petiit, OB, MA, MB, MG, CE.

7. fuerit, OB, MA, MB.

8. Om., OB, MA, MB, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College