Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 393  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] suæ defaltam faceret15 et ita amitteret vel alio quocumque modo, hoc
[002] mulieri non nocebit si ita esse probatum fuerit. Et de hac materia habetis
[003] de termino Sancti Michælis anno regis Henrici tertio16 incipiente17 quarto18
[004] comitatu Surreiæ, de Margeria de Bella Valle, quia dolus vel negligentia
[005] viri non præiudicat mulieri. Et si talis petens versus virum recuperasset,
[006] tamen non fuit discussum de iure utrum vir suus ius haberet vel non, non
[007] magis quam si petenti restitueret per concordiam. Item replicare poterit
[008] mulier contra tenentem quod non per iudicium sed per concordiam, quo
[009] casu distinguendum erit quia concordia in foro seculari idem est quod
[010] transactio. Et est transactio de re dubia et lite incerta aliquo dato vel
[011] f.310b] promisso vel retento a lite transactio. Et unde cum vir mulieris
[012] petentis per amicabilem compositionem recognoverit rem petitam esse
[013] petentis, refert utrum res petita sit propria vel aliena, videlicet ius alienum
[014] vel ius19 proprium, vel dubium sit utrum proprium vel alienum. Et20 si
[015] constare possit quod res propria et ius proprium, et forte in fraudem vel
[016] odium mulieris, ut supra dictum est, vel propter lucrum habendum recognoverit
[017] esse ius alienum, hoc non obstante mulier dotem recuperabit
[018] ad quemcumque res recognita21 pervenerit. Sed refert utrum hoc fiat ante
[019] desponsationem vel post. Si autem res fuerit aliena et ius alienum, licet
[020] antecessor suus seisinam22 habuerit23 ut de feodo, quia per disseisinam vel
[021] intrusionem ingressum habuit,24 tamen non fuit ita seisitus ut de feodo quod
[022] uxorem dotare possit,25 et uxor contra proprietarium dotem recuperaret,
[023] quia alius maius26 ius habuit quam vir suus. Et quia si ad iudicium procederetur
[024] certum esse posset quod petens per iudicium recuperaret si
[025] iudicium procederet. Et hoc verum est de27 proprietario. Secus autem si
[026] alteri recognitum esset qui ius in re28 recognita non haberet. Sed si vir per
[027] concordiam aliquid retinuerit de concordia et iure alieno, sive vir illud
[028] retinuerit vel alienaverit sive non, mulier inde dotem habebit ad quemcumque
[029] res retenta postmodum pervenerit, ut videri poterit inter duos fratres
[030] quorum pater moritur seisitus de tota hereditate, et postnatus se ponat in
[031] totam hereditatem, et postea concordati fuerint quod frater postnatus
[032] tenens recognoscat hereditatem totam29 esse ius fratris antenati petentis,
[033] et ipse postmodum30 frater antenatus recognoscat et concedat postnato
[034] medietatem unam illius terræ tenendam de eo vel31 alio. Si postnatus postmodum
[035] moriatur, uxor dotem habebit de illa medietate quæ viro suo recognita



Notes

15. fecerit, OB, MA, MB, MG, OC, CM.

16. Om., OB, MA, MB, MG, Y.

17-18. Om., OB, MA, MB, MG, CE, Y.

19. Om., OB, MA, MB, MG.

20. sed, V, OB, MA, MB, MG; om., CM.

21. petita, OB, MA, MB, MG.

22-23. seisitus obierit, V, OC, CM, LA.

24. habuerit, OB, MA, CM.

25. posset, V, MG; poterit, OC.

26. magis, OB, MB, MC, LA, OC.

27. in, OB, MA, MB, CE; om., Y; (om. est de, MG).

28. Om., OB, MA, MB, MG; iure, CM, CE (om. in).

29. Om., OB, MA, MB, MG, Y.

30. p. scilicet, V, CM, LA.

31. vel de, OC, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College