Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 392  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] iuratam illam: et interim terram illam videant. Et inde1 ita interim se
[002] certificent quod præfatos iustitiarios nostros etcetera, ad præfatum diem
[003] plenius inde2 certificare possint, si milites iuratores venire debeant coram
[004] rege. Si autem fieri debeat3 coram vicecomite et coronatoribus, tunc sic:
[005] Et inquisitionem quam inde feceris scire facias iustitiariis nostris tali die
[006] per litteras vestras sigillatas sigillo tuo et sigillis prædictorum iuratorum,
[007] et per duos ex illis per quorum sacramentum inquisitionem illam feceris.
[008] Et infiniti sunt casus qui redigi possunt in inquisitionem istam.

Item cognoscere potest quod seisitus fuit ut de feodo, sed antequam illam desponsaret illam dederat ita quod numquam postea etcetera.


[010] ITEM contra uxorem petentem excipere poterit quod si in seisina fuit ut de
[011] feodo, tamen terram illam dederat antequam eam desponsaret, ita quod
[012] die quo vir suus eam desponsavit non fuit in seisina, nec umquam postea
[013] quod eam inde dotare posset,4 quia alius illam tenuit in feodo vel ad vitam
[014] quacumque ratione et numquam deliberata fuit in vita viri. Ad quod respondere
[015] poterit mulier replicando quod licet numquam seisinam habuit
[016] vir suus postquam eam desponsavit, tamen dotata fuit sub tali condicione
[017] quod terra illa assignaretur ei in dotem cum esset deliberata. Et super hoc
[018] procedendum est ad inquisitionem. Item excipere poterit contra mulierem
[019] quod si vir suus inde seisinam habuit ut de feodo, tamen non ita in5 feodo
[020] quod eam dotare posset, et6 terra illa fuit ius alienum et illam amisit per
[021] iudicium. <Et quod mulier amittit dotem ubi vir per iudicium7 et8 eo
[022] constiterit, inveniri poterit de itinere Martini de Pateshilla in9 comitatu
[023] Lincolniæ anno regis Henrici decimo, de Alicia quæ fuit uxor Ricardi filii
[024] Dyvæ.10> Ad hoc autem respondere poterit mulier quod seisitus fuit ut de
[025] feodo ita quod eam dotare potuit, et si illam amisit per iudicium hoc fuit
[026] per fraudem, quod esse poterit. Ut si uxor ad ostium ecclesiæ dotata fuerit
[027] nominatim et vir postmodum dotem nominatam alienaverit aliquo titulo
[028] alienationis, et postmodum11 seisinam sibi resumpserit quocumque modo,
[029] et implacitatus fuerit ratione12 primæ alienationis et sic per iudicium amiserit:
[030] hoc postmodum mulieri dotem petenti non nocebit, quia ante alienationem
[031] dotata fuit et incepit13 ius habere, quod quidem per factum viri
[032] sui mutari non debuit.

Item replicatio uxoris si ex dolo vel negligentia viri vir scienter amitteret ut uxorem defraudaret de dote habenda post mortem.


[034] ITEM replicare poterit mulier quod si per iudicium recuperavit hoc fuit
[035] per dolum vel per negligentiam viri, ut si vir scienter et in14 odium uxoris



Notes

1. unde, V; om., OB, MA, MB, MG.

2. Om., OB, MA, MB, MG.

3. debeant, V.

4. possit, V, OB, OC, MC, LA.

5. de, OB, MA, MB, MG.

6. quia, V, MG; in, OC.

7. i. amiserit, V.

8. et de, V; om., MC.

9. Om., LA, MC.

10. Din(a)e, MC, LA.

11. postea, OB, MA, MB, MG.

12. nomine, OB, MA, MB, MG.

13. incipit, OB, MA, MB, MG, CE, OC.

14. per, OB, MA, MB, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College