Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 391  Next    

Go to Volume:      Page:    




Breve ad hoc quod numquam fuit inde ita seisitus quod etcetera.


[002] REX vicecomiti salutem. Præcipimus tibi quod venire facias coram te et
[003] coram custodibus placitorum coronæ nostræ in pleno comitatu tuo duodecim
[004] tam liberos quam legales homines de visneto tali per quos rei veritas
[005] melius sciri poterit, et per eorum sacramentum diligenter inquiras si B.
[006] quondam vir A. die quo eandem A. desponsavit, vel umquam postea, fuit
[007] seisitus in dominico suo ut de feodo de tanto terræ cum pertinentiis in tali
[008] villa ita quod prædictam A. inde dotare posset vel non, quia tam prædicta
[009] A. quam C. de N. versus quem24 prædicta A. petit tertiam partem in dote
[010] posuerunt se inde25 in iuratam illam. Et inquisitionem quam inde feceris
[011] etcetera, ut supra. Et observetur ordo inquisitionum ut supra secundum
[012] quod fieri debeat, vel coram26 iustitiariis vel in comitatu. Et27 multæpossunt
[013] esse causæ quare illam inde dotare non potuit, ut si forte numquam
[014] fuit in seisina inde, vel forte fuit in seisina sed illam dedit alicui antequam
[015] uxorem suam desponsasset, vel forte non tenuit illam nisi ad vitam28 tantum,
[016] vel ad terminum sicut rem alienam, vel in custodia cum aliquo qui
[017] fuit infra ætatem, vel sicut maritagium vel hereditatem primæ uxoris suæ,
[018] vel in villenagio sicut villanus, in quibus casibus nullus uxorem suam
[019] dotare poterit29 in tali seisina constitutus, unde generalis potest fieri constitutio
[020] secundum formam prædictam quæ se habet ad omnes istas species.
[021] Sed si quis in narratione sua ad aliquam istarum specierum descendat, ut
[022] si dicat et exprimat causam30 quare talis31 uxorem suam dotare non potuit,
[023] ut si tenuit in villenagio vel ut maritagium primæ uxoris suæ vel in custodia,
[024] vel alio modo secundum quod prædictum est, tunc in forma inquisitionis
[025] fiat mentio de specialitate hoc modo scilicet: ad recognoscendum
[026] super sacramentum suum si B. quondam vir A. die quo eandem A. desponsavit,
[027] vel umquam32 postea, fuit seisitus in dominico suo ut de feodo de
[028] tanto terræ cum pertinentiis in tali villa ita quod eam inde dotare potuit,
[029] vel si prædictus B. antequam ipsam33 A. desponsasset dedit terram illam
[030] C. de N. et cartam suam ei inde fecit. Vel sic: si B. quondam vir A. die quo
[031] eandem A. desponsavit tenuit ita libere et in feodo tantam terram etcetera,
[032] ita quod eandem A. inde dotare posset sicut ipsa dicit, vel si terram illam
[033] tenuit in villenagio et ut villanus sicut C. versus quem prædicta A. cla-
[034] f.310] mat34 tertiam partem in dotem dicit. Vel aliter: utrum illam
[035] tenuit ut ius suum et in feodo etcetera, vel si illam tenuit in custodia vel ut
[036] ius primæ uxoris suæ vel ad terminum annorum vel ad terminum vitæ suæ
[037] tantum, quia tam prædictus B. quam prædicta A. posuerunt se inde in



Notes

24. quam, OB, MA, MB, MG, CE, Y, Co.

25. Om., OC, CM.

26. Om., OB, MA, MB, CE.

27. vel, OB, MA, MB, MG.

28. v. suam, OC, CM, LA, MC.

29. non p., MC, LA.

30. c. suam, V, OC.

31. talem, V, CM; tal., MC, LA, OC, CE, Y.

32. numquam, MA, CE, LA (corr.).

33. eandem, V, MG; eam, OC; om., OB.

34. clamavit, CE; clamet, MB; clam., MSS. var.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College