Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 390  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] quadam Elena quæ fuit uxor Willelmi de Haystona17 et Hugone de
[002] Seleby.

Si summonitus ad respondendum in placito dotis excipiat quod nihil teneat vel nisi ad terminum vel in villenagio.


[004] CONTINETUR etiam in brevi, talis mulier petit versus talem. Ad quod respondere
[005] poterit ille qui vocatus est in iudicium quod nihil inde tenet nec
[006] umquam aliquid inde tenuit: et poterit veritas per patriam declarari. Item
[007] cognoscere poterit quod tenet, sed non proprio nomine sed alieno, ita quod
[008] nihil de terra illa lucrari potest nec perdere, quia non tenet illam nisi ad
[009] terminum annorum vel ad voluntatem talis vel in villenagio, quo casu
[010] cadit breve. Et impetretur super eos quorum nomine fuerit in possessione.
[011] Si autem tenuerit ad vitam vel per legem Angliæ vel donec provisum fuerit
[012] vel huiusmodi quod liberum habeat tenementum, non cadit breve, sed
[013] vocare debet warantum sicut in aliis casibus ut supra.

Item exceptio contra mulierem si petat medietatem de feodo militari, et quod non nisi de tertia.


[015] ITEM quod versus talem tantam terram cum pertinentiis, sicut medietatem
[016] tantæ terræ vel tertiam partem, ut si medietatem, excipere poterit tenens
[017] quod aliter dotata fuit18 ad ostium ecclesiæ, scilicet de tertia parte, quia
[018] tenementum de quo dotem petit est feodum militare. Ad quod poterit
[019] mulier asserere contrarium si voluerit, ut fiat inquisitio de modo constitutionis.
[020] Item si petat tertiam partem, excipi poterit quod de minori parte
[021] dotata fuit et tenuit se inde contentam. Et hoc similiter declarandum est
[022] per inquisitionem et per patriam.

Item exceptio quod vir suus numquam fuit inde feoffatus quod eam dotare posset.


[024] ITEM in tali villa, tunc fiat up supra si erratum fuerit in nominibus villa-
[025] f.309b] rum. Item, et unde vir suus eam dotavit die quo eam desponsavit,
[026] et qui illam19 dotare potuit. Ad quod excipere poterit tenens contra
[027] mulierem quod talis quondam vir suus numquam fuit inde seisitus aliquo
[028] modo. Item quod numquam fuit ita seisitus quod eam dotare posset, quia
[029] non nisi ad voluntatem talis vel ut20 de vadio21 vel in custodia vel ad terminum
[030] annorum, et sic nomine alieno. Item si nomine proprio non nisi ad
[031] terminum vitæ quacumque ratione, ut de libero tenemento et non in
[032] feodo. Item si in feodo, non tamen ita in feodo quod eam dotare posset
[033] quia de iure alieno, et ita quod vir suus terram illam amisit versus eum per
[034] iudicium. Item non nisi per disseisinam vel intrusionem et unde vir suus
[035] terram illam amisit per assisam. Et infiniti sunt casus de huiusmodi, de
[036] quibus si22 mulier23 petens dicat contrarium, si uterque se inde posuerit
[037] super patriam, fiat inquisitio per hoc breve.



Notes

17. Haston., Hiaston., Haaston., Haxton., MSS. var.

18. fuerit, V, MA.

19. illam inde, OC, CM, MC, LA.

20-21. ad vadium, OB, MA, MB, MG.

22-23. similiter, OB, MA, MB, Y, Co, CE; semper, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College