Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 389  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] consuetudinem civitatis nostræ Londoniæ, vel Eboraci, reddat B. quæ
[002] fuit uxor C. rationabilem dotem suam quæ eam contingit de libero tenemento
[003] quod fuit ipsius C. quondam viri sui in Londonia, vel in alia tali
[004] civitate vel in suburbio Londoniæ, et unde nihil habet ut dicit, et unde
[005] queritur quod prædictus A. ei deforciat. Ne amplius inde clamorem
[006] audiamus31 pro defectu iustitiæ. Et tunc procedat loquela in curia civium
[007] secundum eorum consuetudinem. Et quod in dotis petitione tenenda sit
[008] consuetudo, probatur anno regis Henrici secundo coram Martino in banco,
[009] de Isabella de Gravenel quæ petiit dotem versus Thomam de Wadenhale,
[010] f.309] quæ dotem petiit de morte Walteri viri sui. Qui respondit quod
[011] dotem habere non potuit1 nec2 debuit quia ipsa post mortem prædicti
[012] Walteri cuius nomine dotem clamat cepit alium virum, et consuetudo est
[013] in partibus illis quod uxores maritorum defunctorum habeant francum
[014] bancum suum de terris sokemannorum et teneant nomine dotis ad vitam
[015] suam, sed3 si post mortem virorum suorum nupserint alicui, consuetudo est
[016] in comitatu illo quod dotes amittant quas habuerint4 nomine primi viri.
[017] Ad quod respondit Isabella quod numquam fuit in seisina illa non magis
[018] tempore secundi viri quam primi, et unde petiit5 iudicium si possit amittere
[019] illud quod numquam6 habuit. Et7 ad quod responsum fuit et testatum
[020] quod sive seisita8 fuerit9 sive non, si post mortem vir sui alium capiat quod
[021] amittere debet dotem si in seisina fuerit, si autem extra seisinam amittere
[022] debet clamium. Et fiat inquisitio in comitatu si talis sit consuetudo vel
[023] non. Est etiam talis consuetudo in civitate Lincolniæ quod si vir vendiderit
[024] hereditatem suam pro necessitate sua, uxor inde dotem non habebit.
[025] Ut de ultimo itinere Martini de Pateshilla comitatu Lincolniæ. Si autem
[026] invadiaverit vel ad terminum posuerit dotem habebit, et de omnibus aliis
[027] terris unde vir suus obiit seisitus ut de feodo. Et ita evenit inter Basiliam
[028] quæ fuit uxor Henrici filii10 Warini11 petentem12 et Basiliam quæ fuit uxor
[029] Michælis de Munpelers. Et ad hoc facit quod habetis in eodem itinere, de
[030] Roberto de Arundel et Katerina uxore eius et magistro13 Roberto14 de
[031] Cravelegha. Item consuetudo Lincolniæ quod nulla mulier post mortem
[032] viri sui infra civitatem Lincolniæ dotem petere post mortem viri sui infra
[033] civitatem Lincolniæ dotem petere poterit, nisi tantum modo de tenementis
[034] de quibus vir15 seisitus fuerit ut de feodo die quo obierit.16 Item consuetudo
[035] est in comitatu Eboraci quod mulier infra annum a die mortis viri sui
[036] petere debet dotem suam, alioquin post modum non audiretur. Ut de



Notes

31. habeamus, OB, CE, Y; om., MA.

1-2. Om., OC, CM, LA, MC.

3. Om., OB, MA, MB, MG, CE, Y.

4. habuerunt, V, OC.

5. petit, OC, MG, CM.

6. non, OB, MA, MB, MG.

7. Om., OB, MA, MB.

8. in seisina, V, OC.

9. sit, MA, MB; om., OB, MG.

12. petentis, V, OC; pet., MC, LA.

10-11. Om., OB, MA, MB; om. quæ fuit ... Basiliam, MG.

13-14. magistrum Robertum, V, OC, MC, LA.

15. vir suus, OB, MA, MB, MG.

16. obiit, V, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College