Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 38  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] fuit ei cuius nomine dotem habuit26 legitimo matrimonio copulata, quia
[002] si de facto, non tamen de iure, et ideo nulla dos: quia ubi nullum matrimonium
[003] ibi nulla dos, et sic desinit esse liberum tenementum propter
[004] falsam causam possidendi. Et ideo licet ab initio crederetur ibi esse matrimonium,
[005] nullum tamen ibi fuit, et ideo dos nulla. Et quamvis talis mulier
[006] sine iudicio eiciatur, tamen per assisam non recuperabit propter falsam
[007] causam possidendi, et hic27 non desinit esse liberum tenementum quia
[008] numquam28 fuit liberum tenementum re vera, et29 non potest desinere esse
[009] quod numquam incepit. Idem poterit esse si vir alicuius mulieris primo
[010] aliquam30 duxit in uxorem de iure et aliam postea de facto, hoc detecto,31
[011] cum prima probaverit secundum matrimonium adulterium deficit32 omnino,
[012] et quia tunc primo causam possidendi non habet per veram probationem
[013] intervenientem, si sine iudicio eiciatur, per assisam non recuperabit
[014] propter falsam causam possidendi. Et ita erit qualitercumque probatum
[015] fuerit quod matrimonium secundum stare non possit, et quia seisina quam
[016] talis mulier superinducta prius habuit33 nulla fuit in se sed omnino vitiosa,
[017] nisi sit qui dicat quod ab initio ignorantia eos excuset.34 Sed non est ibi
[018] nisi præsumptio quam35 postmodum vincit probatio vera. Item non competit36
[019] restitutio per assisam si vir incontinenti eiciatur post mortem
[020] f.170] uxoris de re uxoria qualicumque, cum liberos simul numquam
[021] habuerint: post intervallum vero eici sine iudicio non potest. <Vel si
[022] habuerint convicti1 sunt ad bastardos, vel alio modo quod heredes esse
[023] non possunt, ut supra eodem.> Item non competit restitutio per assisam
[024] propter falsam impetrationem, scilicet ubi quis impetravit2 antequam
[025] subesset causa impetrandi, quod de facili perpendi poterit per datam
[026] brevis. Eodem modo si causa fuit3 impetrandi et postea desinat esse, ut
[027] si disseisitor rem disseisitam domino proprietatis restituerit illam gratis
[028] accipienti oblatam,4 desinit esse restitutio per assisam. Aliud autem est si
[029] verus dominus seisinam suam sibi usurpaverit viribus et non iudicio. Item
[030] desinit esse causa et non competit restitutio per assisam si disseisitus rem
[031] spoliato dissimulando iniuriam gratis remiserit et quietam clamaverit vel
[032] condonaverit, vel si disseisitor5 donum quod inde fecerit ratum habendo
[033] confirmaverit, cum seisinam suam rehabere posset si vellet. Item non
[034] competit assisa cum desinat esse causa quæ primo fuit, et cadit omnino
[035] propter ordinem placitandi non observatum. Ut si quis disseisitorem suum
[036] primo implacitaverit <dum tamen per breve et in suo casu> de tenemento



Notes

26. habuerit, MSS. var.

27. hoc, OB, MA, MB.

28-29. Om., OB, CM; re vera, MA; re vera et, MB.

30. aliam, OA, LA, MG, OC, CM.

31. de recto, OB, CM; deiecto, MA, MB.

32. et defecit, LA, MC.

33. habuerit, MSS. var.

34. excusat, OB, MA, MB, CM, MG.

35. quod, LA, Y, V.

36. competit ei, V, MA.

1. et convicti, V.

2. impetraverit, CE, LA, MC.

3. fuerit, LA, MC, Y.

4. oblatum, MA, MB, OB, CM.

5. disseisitus, V.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College