Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 388  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] probato cadit actio sua nisi9 replicare possit quod10 hoc fuit per virum
[002] suum cui in vita sua contradicere non potuit, vel coacta a quocumque per
[003] vim et per metum, et hoc per inquisitionem poterit terminari. Item quod
[004] villana est, et eodem modo fiat ut supra, vel quod docere poterit11 contrarium
[005] et12 quod maritata fuerit libero et libero toro et in libero feodo dotata,
[006] et hoc similiter per inquisitionem. Item quod ei satisfactum fuit per quod
[007] tenuit se contentam, quo probato cadit13 a causa sua. Item quia machinata
[008] fuit14 in mortem viri sui, vel quia tale quid fecit ad exheredationem heredis
[009] versus quem petit. Item15 quod petere non potest propter consuetudinem
[010] civitatum.16 Item quia17 vir suus amisit per iudicium et tenens recuperavit
[011] ut ius suum vel ut villenagium suum. Item quia vir suus feloniam fecit per
[012] quam suspensus fuit vel utlagatus. Item quia terra illa numquam accidit
[013] viro suo in vita sua ita quod eam dotare posset.18 Item quia tenens alias
[014] recessit quietus versus eam in eodem placito per iudicium vel alio modo
[015] coram talibus iustitiariis. Quæ quidem si dedicere non possit cadet19 a
[016] causa, nisi replicare posset20 et ad exceptionem respondere. Ad hoc autem
[017] quod dicit quod fuit primæ uxoris suæ, replicare poterit uxor quod non
[018] uxoris suæ sed proprium ex causa successionis vel alia quacumque, quod
[019] quidem terminari poterit per inquisitionem. Item ad hoc quod dicit quod
[020] ei21 satisfactum fuit, tunc refert qualiter, vel per excambium alterius terræ
[021] vel per aliquam summam pecuniæ vel alio modo. Et si replicaverit quod
[022] numquam fuit ei de conventione satisfactum, adhuc dotem amittet22 et
[023] agat de conventione. Item ad hoc quod dicit quod machinata fuit in
[024] mortem vir sui, ad hoc replicare poterit quod cum alias de hoc accusata
[025] fuerat23 petens per iudicium recessit de huiusmodi. Item ad24 hoc quod
[026] dicit quod25 ad exheredationem heredis fecit, replicare poterit quod hoc
[027] fecit ad commodum suum, quod probari poterit per inquisitionem. Item
[028] de hoc quod dicit de consuetudine civitatum, replicare poterit quod alia est
[029] consuetudo quam ipse26 proponit, scilicet talis vel talis. Et ideo de brevi dotis
[030] quod dirigi27 debet ad ballivos civitatis aliquid tangendum28 et quæ sit diversa
[031] consuetudo civitatum. Et breve tale est de iustitiando29 deforciantem.

Cum contra mulierem proponatur exceptio de consuetudine civitatis vel burgi, tunc fiat breve ballivis civitatis.


[033] REX vicecomiti Londoniæ, vel maiori alicuius civitatis, salutem. Præcipimus
[034] vobis quod iustitietis30 A. quod iuste et sine dilatione et secundum



Notes

9. non, OB, MA, MB, MG; nihil, CM.

10. quia, OB, MA, MB, MG.

11. possit, OC, CM, CE, Y.

12. Om., CM, OC.

13. cadat, LA, MC, CE.

14. Om., OB, MB, MG, CE, Y, MA (+).

15-16. Om., MA, MB.

17. quod, OC, CM.

18. non p., OB, MA, MB, CE, Y; om., MG.

19. cadit, V, OC, CM, MG.

20. possit, V, OB, MA, CE.

21. Om., OB, MA, MB. MG.

22. amittat, OB, MA, MB, MG.

23. fuerit, OB, MA, MB, CE, Y, OC; fuit, MG,

24. de, OC, CM, LA.

25. Om., MA, MB, MG, OB (om. dicit q.).

26. ipsa, V; sic, MSS.

27. sic, CM, Y; dividi, MSS. gen.

28. t. est. V. CM.

29. iustificando, OC, MG.

30. iustities, V; iustitias, OC; iustit., OB, MA, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College