[001] facto in Anglia, ipsa quæ in Anglia obtinebit pro defectu alterius quæ [002] f.308] probare non poterit. Item si quis in regno uxorem quandam duxerit [003] de iure et aliam de facto cum qua steterit, et legitima cum in regno [004] fuerit matrimonium non accusaverit petendo talem in virum, præiudicabitur [005] ei imperpetuum si post mortem viri sui dotem petierit, et ipsa quæ in [006] possessione viri sui mortis tempore fuit1 obtinebit.
De duabus mulieribus dotem petentibus ratione unius viri.
[008] SED esto quod talem in virum petierit cum illegitima in possessione fuerit. [009] Si mulier petens in vita viri moriatur, illa quæ in possessione fuerit obtinebit. [010] Si autem vir antequam disrationetur moriatur, per accusationem [011] matrimonii perpetuatur sua actio quantum ad dotem obtinendam, maxime [012] cum pueri sui fuerint legitimati2 et obtinuerint3 in successione hereditatis. [013] Et eodem modo etiam si matrimonium non fuerit in vita viri accusatum, [014] quia si pueri sui hereditatem adquisierint, ipsa per hoc dotem obtinebit. [015] Item si cum matrimonium accusaverit et postmodum per sententiam [016] obtinuerit, et a sententia per virum fuerit appellatum et pendente causa [017] appellationis moriatur vir, extinguitur sua actio quantum ad virum petendum, [018] sed si4 heredes hereditatem obtinuerint et ipsa per hoc dotem obtinebit, [019] ut supra. Si autem in causa appellationis sententiatum sit pro appellante, [020] et ipsa petens a tali sententia appellaverit, vel ad primos, et ipse [021] antequam discussum fuerit in appellatione mulieris moriatur, cadit actio [022] versus virum, sed per heredes dotem5 obtinebit vel non ut supra. Si [023] autem a sententia appellationis non6 appellaverit numquam dotem obtinebit, [024] nisi in causa successionis heredes obtinuerint. Si autem pro muliere [025] iudicatum fuerit nec a viro appellatum, sed tamen7 illam recipere recusaverit [026] post sententiam, nolens parere sententiæ moriatur, hoc sufficiet mulieri [027] ad dotem obtinendam si heredes sui postmodum legitimi censeantur, sed [028] tamen petitio dotis semper erit in suspenso donec constiterit de heredum [029] legitimitate.
Item competit exceptio ex eo quod dicitur mulier petit, responderi poterit quod petitio nulla quia vir suus die quo eam desponsavit nec postea aliquid iuris habuit in terra illa per quod dotare posset.
[031] DICITUR etiam in brevi, talis petit versus talem tantam terram ut dotem. [032] De hoc quod dicit petit, habet tenens exceptionem quod petere non potest [033] tali ratione, quia vir suus nihil iuris habuit in terra illa, quia terra illa [034] f.308b] fuit ius alterius, scilicet primæ uxoris suæ, sicut hereditas vel [035] maritagium suum, quod quidem si mulier petens dedicere non possit [036] amittet8 dotem. Si autem replicaverit in contrarium, hoc per inquisitionem [037] declarabitur. Item quia dotem suam remisit et quietam clamavit, quo