Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 386  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] curia christianitatis coram talibus iudicibus et contra ipsam iudicatum
[002] esset, responderi poterit ex adverso quod talis vir a tali sententia appellavit
[003] ad alios iudices et ita quod prima sententia revocata fuit quasi nulla, et
[004] per hoc stetit24 ipsa cum viro suo usque ad mortem, et seisitus fuit de ea
[005] sicut de uxore sua. Et hoc probato mulier petens nihil recuperabit nisi
[006] ostendere possit25 quod in causa appellationis nihil actum fuit, vel appellatio
[007] non prosecuta, vel26 si prosecuta27 et sententiatum pro appellante,
[008] sententia tamen in causa appellationis fuit ab aliis iudicibus revocata. Et si
[009] mulier de hoc in curia regia probationem habuerit pro ea iudicabitur, vel
[010] propter difficultatem discussionis transmittatur inquisitio ad curiam
[011] christianitatis.

Item competit exceptio contra mulierem ex taciturnitate.


[013] POTERIT etiam dari exceptio mulieri tenenti vel heredi ex taciturnitate
[014] mulieris petentis, ut si mulier cum præsens fuerit in ecclesiæ vel alibi ubi
[015] ignorare non possit, cum bannum et trina28 denuntiatio in ecclesia fiat ante
[016] desponsationem, et29 tunc tacuerit licet re vera desponsata sit, præiudicabitur
[017] ei si talem in virum petierit. Quia si in virum petendo tenere non
[018] possit, multo fortius nec in dote quasi nullo matrimonio.

Si duæ mulieres dotem petant, non multum refert de prioritate.


[020] SI autem duæ dotem petierint, non multum refert de prioritate impetrationis,
[021] sed tamen restat videre quæ illarum actrix dici debeat versus aliam.
[022] Et sciendum quod actrix dici poterit illa quæ prius ad iudicium provocavit,
[023] id est illa quæ prius usa fuerit licet non prius impetraverit, nisi alia forte
[024] excipiendo actrix efficiatur, quia sicut ille qui dicit tenetur probare actionem,
[025] ita ille qui excipit exceptionem, sive affirmando sive negando, dum
[026] tamen30 negativa habeat in se affirmativam implicitam, et qui excipit
[027] quodam modo actor dicitur. Et de hac materia inveniri poterit de31 itinere
[028] abbatis de Radinge et Martini de Pateshilla in comitatu Gloucestriæ anno
[029] regis Henrici quinto,32 de Clementina de Dondeville.33 Et cum transmissæ
[030] fuerint ad curiam christianitatis, tenens semper teneat in pace donec
[031] constiterit de illegitimitate34 illarum,35 quæ illarum legitima fuerit36 et37
[032] quæ non. Et cum utraque38 teneatur ad probationem,39 una earum,40 licet
[033] re vera legitima sit,41 tamen deficere poterit in probatione, cum probatio
[034] deficere possit licet ius non deficiat, ut si quis primo unam desponsaverit
[035] in Francia vel in Terra Sancta vel alibi extra regnum, et postea aliam de



Notes

24. stet, MG; statit, OB; fecit, CM; cepit, OC.

25. posset, V, MB.

26-27. Om., V, OB, MG.

28. tertia, V, LA.

29. Om., V, OB, MA, MB, MG.

30. Om., OB, MA, MB, MG.

31. in, OC CM, LA, MC.

32. decimo, MG; om., OB, MA, MB, CE, Y.

33. Dundevile, Dendewyl., Dudevill., MSS. var.

34. illegitimatione, LA, MA; illegite., OB, MB, CM.

35. Om., OC, CM, MC, LA.

36. fuit, CE; sit, OB, MA, MB; fit, MG; fiat, OC.

37-41. Om., OB, MA, MG; (om. et quæ non, MB).

38. Om., MB, CE, Y.

39. p. et cum perveniatur ad probationem, V.

40. illarum, MB, CE, CM; om., Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College