Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 385  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] habuit, quia tunc primo9 personam habet standi in iudicio. Et hoc secundum
[002] quosdam. Sed secundum alios, quicumque exceptionem opposuerit10
[003] ipsa quæ se legitimam probaverit sine ulteriori dilatione obtinebit. Qualiter
[004] vero procedendum sit ad huiusmodi inquisitionem faciendam ad consultationem
[005] episcopi Wigorniensis de consilio Martini ex parte regis tale datum
[006] fuit responsum.

Consulti fuerunt iustitiarii qualiter procedendum esset in tali inquisitione facienda.


[008] REX tali episcopo salutem. Cum inter A.11 mulierem petenten et B. tenentem
[009] coram iustitiariis nostris de banco dotis verteretur12 contentio,13 et
[010] post multas altercationes ex parte ipsius B. eidem A. obiceretur quod tali
[011] viro cuius nomine dotem petiit non fuisset legitimo matrimonio copulata.
[012] Et tandem ad episcopum Wigorniensem in cuius diocesi dicebatur matrimonium
[013] inter tales fuisse contractum esset demandata inquisitio facienda.
[014] Idem episcopus nos14 postmodum consulit qualiter in dicta inquisitione
[015] facienda esset procedendum. Cuius consultationi secundum constitutionem15
[016] regni Angliæ sic duximus respondendum, quod cum sic fuerit ei16
[017] inquisitio demandata quod convocatis convocandis etcetera ut supra, sic
[018] procedat quod17 imprimis denuntiare faciat tenenti quod sit ad certum
[019] diem certo loco contra matrimonium dictura si voluerit. Et sive tunc
[020] venerit sive non, testes quos mulier quæ voluerit matrimonium probare
[021] produxerit, admittat ob contumaciam mulieris alterius quæ non venerit.
[022] Et veritate18 absque magna iuris solemnitate quasi summatim inquisita
[023] mittatur19 inquisitio domino regi. Et non obstante aliqua appellatione a
[024] parte adversa interposita si forte præsens fuerit, quia si aliqua parte in hoc
[025] casu audiretur appellans et dilatum esset appellationi, sic numquam causa
[026] finem caperet et posset negotium protrahi in infinitum, nec debet aliqua
[027] partium per appellationem ad20 alios iudices recurrere,21 et maxime extra
[028] f.307b] regnum ad papam vel ad alios, ne sic cognoscerent de laico feodo.

Exceptio contra mulierem si aliquando contra mulierem petentem dotem fuit sententiatum in causa matrimonii.


[030] OBSTABIT etiam exceptio mulieri dotem petenti si aliquando illum, cuius
[031] nomine dotem petiit, petiit22 in virum dum vixit et matrimonium illegitimum23
[032] accusavit et contra ipsam tunc fuerit sententiatum, ut si mulier
[033] dicat quod dotem petere non possit, eo quod cum talem in virum peteret in



Notes

9. post, OB, LA, CM.

10. posuerit, LA, CM, OC (-- rint).

11. Om., OB, MA, MB, MG.

12. vertetur, OC, MG.

13. cohertio, OC, CM, LA; om., MG.

14. vos, OB, MA, MB.

15. consultationem, OB, MA, MB, MG, CE, Y, Co.

16. Om., OC, CM, LA, MC.

17. et, OB, MB; et ita, MG; om., MA.

18. veritatem, OB, MA; veritati, MB.

19. mutatur, OB, MG; mandatur, V.

20. Om., MA, MB, Y, CE; per, OB.

21. requirere, LA, CE.

22. Om., MC, LA, OC, CM, MG.

23. legitimum, OB, MA, MB, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College