Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 383  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] f.306b] si posset ostendere quod ipsa Isabella non fuit uxor ipsius
[002] Thomæ, tunc recuperaret totam terram quam Isabella tenuit nomine dotis,
[003] et tenens sine die. Et sic erit placitum inter duas mulieres petentes in curia
[004] christianitatis, ut ipsa obtineat quæ docuerit se esse uxorem legitimam.
[005] Item de eadem materia anno regis Henrici septimo coram Martino in
[006] banco de Gunnora quæ fuit uxor Iohannis filii Hugonis, quæ petiit dotem
[007] versus Matillidem16 de Berneres tertiam partem tertiæ partis duarum
[008] carucatarum terræ17 cum pertinentiis in Tydemerse18 ut dotem suam unde
[009] prædictus Iohannes eam dotavit etcetera. Et Matillis respondit19 quod
[010] tenet terram illam in dotem de dono prædicti Iohannis qui fuit vir suus et
[011] non ipsius Gunnoræ, et unde dicit quod Galfridus filius et heres prædicti
[012] Iohannis, qui20 est in custodia talis per dominum regem, est warantus suus
[013] de dote sua, et unde21 vocat eum ad warantum. Et Gunnora dicit quod non
[014] debet inde warantum habere, quia ipsa Matillis numquam fuit sponsa
[015] prædicti22 Iohannis per quod idem Galfridus filius suus deberet esse warantus
[016] ipsius Matillidis de dote sua, sed dicit Gunnora quod ipsa fuit sponsa
[017] sua et de ea habuit23 prolem, scilicet quandam Iulianam quæ præsens est
[018] etcetera. Et hoc parata est probare sicut curia consideraverit. Et Matillis e
[019] contra dicit quod ipsa fuit sponsa sua et non Gunnora, et quod ipsa Matillis
[020] fuit cum prædicto Iohanne quando obiit. Et si eadem Gunnora umquam24
[021] fuit cum eo, hoc fuit in adulterio quia non fuit ei desponsata, et hoc
[022] parata est probare etcetera. Et ideo sine die. Et Gunnora habeat breve ad
[023] episcopum Wintoniensem in cuius diocesi fuit desponsata. Forma brevis
[024] inferius.

Cuidam mulieri petenti dotem obiectum fuit quod alia mulier ratione eiusdem viri habuit dotem, et quod duabus mulieribus non fuit concedenda.


[026] EADEM Gunnora petiit25 versus custodem tertiam partem duarum partium
[027] duarum carucatarum terræ cum pertinentiis in eadem villa ut dotem suam,
[028] unde prædictus Iohannes quondam vir suus eam dotavit etcetera. Et
[029] Petrus respondit qui custos fuit et26 dicit quod Matillis prædicta habet inde
[030] dotem suam plene per præceptum domini regis, et petit27 iudicium si
[031] debeat duabus feminis dotem facere. Et quia eadem Gunnora petit28
[032] dotem suam versus eandem Matillidem, remaneat loquela sine die versus
[033] Petrum donec sciatur quid fiat inter Gunnoram et Matillidem. Item de
[034] eadem29 materia30 coram Martino in banco anno regis Henrici octavo, de



Notes

16. Matild(am?), OC, CM, MG.

17. Om., OB, MA, MB, MG.

18. Tydun(im?)erse, Tidemere, Tydemeyse, Tyderanse, MSS. var.

19. respondet, OB, CE, MG, Y.

20. et qui, OC, CE, CM.

21. inde, OC, LA, MC.

22. ipsius, MC, LA; om., OC.

23. habuerit, V, MA, CE.

24. sic, CM; numquam, MSS. gen.

25. petit, OC, CM.

26. Om., CE, CM, LA, MC.

27. petiit, MA, MC, LA; petat, MB; om., MG.

28. petiit, OB, MG.

29-30. eadem, MC, CE, CM, Y; eodem, LA, OC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College