Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 382  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] Et unde imprimis videndum utrum duæ cum nullam dotem habuerint
[002] dotem petierint2 versus tenentem, vel cum una dotem habuerit et alia
[003] nihil, illa quæ nihil habet dotem petierit versus eum qui habet duas partes,
[004] et similiter versus mulierem quæ tertiam partem tenet nomine dotis,
[005] quæ postmodum vocaverit ad warantum heredem3 vel alium warantum4
[006] de dote sua, ut sciri possit5 ad quem pertineat exceptio contra mulierem
[007] petentem, quia cum6 warantus warantizaverit necesse habet defendere
[008] mulierem quæ in possessione fuerit, et sic competit ei exceptio cum defensionem
[009] susceperit per warantiam. Excipere etiam poterit sic nomine
[010] proprio quod mulier petens dotem habere non debeat hac ratione, quia A.
[011] cuius nomine dotem petit habuit quandam uxorem B. nomine, quæ fuit cum
[012] A. viro suo per decem annos tam in Anglia quam in Hibernia, et7 in seisina
[013] fuit de prædicto A. viro suo quando obiit, et ideo assignata fuit ei dos sicut
[014] uxori legitimæ. Ad quod vero mulier petens respondit quod tenens iniuste
[015] hoc dicit, quia prædicta B. quæ se fecit uxorem prædicti A. non fuit uxor
[016] eius, et hoc bene patuit, quia ipsa quæ nunc dotem petit aliquando petiit
[017] ipsum A. in virum in curia christianitatis apud talem locum coram talibus
[018] iudicibus, et per iudicium in eadem curia disrationavit ipsum A. ut virum
[019] suum præsente ipsa B. Et hoc offert se8 probare.9 Et tenens e contra dicit
[020] ut prius quod prædicta B. semper fuit cum eodem A. sicut uxor sua et in
[021] vita et in morte, sine aliquo clamio10 vel quæstione mota a muliere quæ
[022] nunc petit. Et mulier petens quæsita ubi et quando desponsata fuit ipsi11
[023] A. et si probationem habeat de dicto suo probando. Et respondit quod sic.
[024] Et unde diem habuit ad probandum. Sed quia ad diem illum nullam probationem
[025] habuit, nihil recuperavit. Et de hac materia inveniri poterit de12
[026] anno decimo regis Henrici in banco, de Alicia quæ fuit uxor Thomæ
[027] Fughelestona petente dotem. Et cui a tenente obiectum fuit quod dotem
[028] habere non debuit quia quædam Isabella de Cursun fuit uxor prædicti
[029] Thomæ, et idem Thomas de ea obiit seisitus sicut de uxore sua. Et post
[030] mortem prædicti Thomæ secundum legem Cantiæ plene13 habuit dotem
[031] suam de toto tenemento quod fuit ipsius Thomæ, et petiit iudicium si
[032] debuit14 duabus feminis de uno tenemento et morte unius viri dotem
[033] facere. Ad quod respondit ipsa Alicia quod ipsa fuit uxor prædicti Thomæ
[034] et non ipsa Isabella, sed re vera dicit quod prædicta15 Isabella fuit cum
[035] prædicto Thoma sicut adultera et non sicut uxor legitima. Quibus auditis
[036] consideratum fuit ibi quod Alicia si vellet implacitaret ipsam Isabellam, et



Notes

2. peterint, OB, MB; peterent, MA; petit, MG.

3-4. Om., OB, MA, MB, MG.

5. poterit, OB, MA, MB, MG, CE, Y.

6. Om., OB, MA, MB, MG.

7. et sic, OB, MA, MB, MG.

8-9. Om., LA, CM, OC (etc.); se probatur, MC.

10. sic, MA, MB, OC, CE, Co, Y, LA; clamore, V; clam., OB, MG, CM, MC.

11. ipsa, OB, MA, MB, MG, Y, Co.

12. Om., V, OC, MB, MG.

13. plenius, OC, CM, MC, LA.

14. debeat, V, MA, MG.

15. ipsa, MA, MB, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College