Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 381  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] incipiente septimo decimo comitatu Salopiæ, de quadam Emma quæ petiit
[002] dotem. Et eodem modo cuiuslibet alterius cuius assensus requiritur. Et
[003] si dos taliter constituta non restituatur, consulitur ei per tale breve: Rex
[004] vicecomiti salutem. Præcipe A. quod iuste et sine dilatione reddat B. quæ
[005] fuit uxor C. tantum terræ cum pertinentiis in tali villa unde idem C.
[006] quondam vir suus et heres ipsius talis eam dotavit de voluntate prædicti
[007] talis patris sui vel matris suæ vel huiusmodi quando eam desponsavit ad
[008] ostium ecclesiæ, et unde nihil habet ut dicit, et unde queritur quod prædictus
[009] A. ei deforciat. Et nisi fecerit et prædicta31 B. fecerit te securum etcetera
[010] ut supra. Summonitus autem antequam comparuerit unicum habebit
[011] essonium sicut superius, et de defalta et aliis fiat ut supra donec comparuerit.
[012] Cum autem comparuerit, satis perpendere poterit qualiter mulier
[013] proponere debeat intentionem32 ex præmissis. Et proposita intentione
[014] oportet quod habeat probationem, sectam vel aliam ut supra probationem,
[015] et ita33 fiat probatio hic sicut ibi. Sed si iuratores dubie respondeant in
[016] parte et in parte dicant quod bene sciunt quod talis mulier desponsata
[017] fuit, sed nesciunt si dotata fuit per assensum necne, non recuperabit nisi
[018] ita sit forte quod vir suus seisinam habuerit de34 eadem terra35 aliquo
[019] tempore in vita sua, quia tunc sufficit mulieri seisina viri quoad dotis
[020] exactionem licet assensus parentum non valeat. Ut de termino Sancti
[021] Hillarii anno regis Henrici tertio decimo in fine rotulo.

Si dotata fuit per assensum inquirendum.


[023] CUM vero contra mulierem excipiatur quod numquam dotata fuit per
[024] assensum et voluntatem talis antecessoris, et mulier dicat quod sic, fiat
[025] inquisitio per breve in hac forma: Rex vicecomiti salutem. Præcipimus tibi
[026] quod diligenter inquiras qui interfuerunt ubi A. desponsavit B., et tam ex
[027] illis quam ex aliis liberis et discretis hominibus de comitatu tuo venire facias
[028] coram iustitiariis nostris tali die duodecim, ad recognoscendum si idem
[029] A. die quo eandem B. desponsavit dotavit eam per assensum et voluntatem
[030] talis vel non. Et de hac materia inveniri poterit in rotulo de termino
[031] Sanctæ Trinitatis anno regis Henrici quarto comitatu Suffolciæ, de
[032] quadam Alexandra.

Item competit exceptio heredi ex pluralitate mulierum dotem petentium.


[034] f.306] COMPETIT etiam tenenti heredi vel non heredi exceptio1 ex pluralitate
[035] mulierum dotem petentium de morte unius viri, ut si duæ sint
[036] petentes, excipere potest quod non debet duabus respondere non magis
[037] ut videtur quam si duo unum implacitent de eadem terra, de tota vel de
[038] aliqua eius parte, sive placitum sit super possessione sive super proprietate.



Notes

31. ipsa, OC, CM.

32. i. suam, OC, CM.

33. Om., OB, MA, MB, MG.

35. Om., OB, MB, MG.

34-35. Om., MA.

1. Om., OC, CM, LA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College