Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 37  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] reddendo mihi redditum, et possum redditum illum dare alicui et attornare
[002] tenentem meum ad reddendum redditum13 illum meo14 feoffato per manum
[003] suam sicut illum mihi reddere consuevit per manum suam. Et sic non
[004] erit tenens meus homo illius cui per me attornatus est nec ille cui attornatus
[005] est erit dominus suus, et sic iacere poterit assisa novæ disseisinæ inter
[006] tales si forte servitium et redditum non solverit.> Item non competit ei
[007] qui semel se retraxerit coram iustitiariis tam a brevi quam assisa propter
[008] f.169b] aliquem defectum brevis vel personæ querentis, vel15 propter
[009] errorem, ut infra plenius.16 Item non competit ei qui semel se cognoverit
[010] ad villanum coram iustitiariis et de hoc convictus fuerit, nisi forte in
[011] posterum mutato statu quod privilegium habeat vel exceptionem, ut
[012] infra. Item non competit ei qui17 semel de bona voluntate sua18 dederit vel
[013] restituerit alicui tenementum aliquod in iure vel extra ius, dum tamen hoc
[014] probare possit,19 quia volenti non fit iniuria. Item si quis tenens cum
[015] præsens non sit velit rem petenti restituere, sive in causa spoliationis sive
[016] proprietatis, sufficit si cartam suam in signum traditionis et restitutionis in
[017] iudicio tradiderit, talis20 traditio instrumenti vel signi sufficit pro traditione
[018] rei quoad restitutionem sine alia solemnitate, licet hoc non sufficiat
[019] quantum ad donationem cum corporalis apprehensio non intervenerit. Et
[020] unde cum talis sic in iudicio restituerit, si postea se per vim tenuerit in
[021] seisina et eiectus fuerit, non recuperabit quia semel ex voluntate restituit
[022] prædicto modo. In tali enim casu restitutionis non est talis solemnitas
[023] adhibenda qualis in donationibus observatur. Item non iacet aliquando
[024] ratione donationis, ut si quis tantum dederit de tenemento suo in liberam
[025] elemosinam per quod capitalis dominus amiserit servitium suum, quia hoc
[026] est contra constitutionem, ut in rotulo de placitis quæ sequuntur regem
[027] anno regis21 Henrici vicensimo tertio apud Catteshulle22 coram Willelmo
[028] de Ralegha de Roberto de Tateshale23 et priore de Brickessete de tenemento
[029] in Batheforde, ibi cecidit assisa. Item de eodem quod24 non competit
[030] assisa, ut si quis tenuerit de domino rege in capite per servitium militare
[031] et ille talis aliquem religiosum feoffaverit in liberam elemosinam, vel de
[032] alio25 quam de domino rege per minus servitium. Et unde si dominus rex
[033] vel alius capitalis dominus talem religiosum eiecerit incontinenti non recuperabit,
[034] sicut in prædicto casu coram eodem nisi tempus habuerit post
[035] seisinam. Item non competit restitutio per assisam propter falsam causam
[036] possidendi, ut si mulier fuerit disseisita de tenemento quod tenuit nomine
[037] dotis, de qua sufficienter probatum est in foro ecclesiastico quod numquam



Notes

13-14. debitum illud, OB, MA, MB, CM.

15. etiam, MC, LA, Y.

16. plenius dicetur, OA, CE, MC, Co.

17. si, OA, CE, Co.

18. Om., OB, MA, MB, CM.

19. posset, LA, MC.

20. talis enim, OB, OC, MG.

21. regni regis, OC, MG.

22. Tateshale, Cattehale, Cateshille, MSS. var.

23. Tatishale, Tatissale, MSS. var.

24. quia, OA, CE, Co.

25. aliquo alio, V; aliquo, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College