Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 379  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] interfuerunt22 et quod sic dotata fuit sicut ipsa dicit, recuperabit
[002] mulier petens, secundum quod inveniri poterit in itinere Martini de Pateshilla
[003] comitatu Suffolciæ anno regis Henrici decimo, de comitissa Oxoniæ et
[004] Willelmo Blundo et Cecilia uxore eius, ubi ex utraque parte producta fuit
[005] secta. Si autem neutra pars sectam habuerit nec probationem nec saltem
[006] præsumptionem nec instrumentum, et utraque pars de veritate se posuerit
[007] super patriam pro defectu sectæ vel alterius probationis quam ad manum
[008] non habuerint,23 tunc fiat inquisitio de24 veritate25 per tale breve.

Quod inquiratur per patriam ubi secta defecerit et alia probatio.


[010] REX vicecomiti salutem. Præcipimus tibi quod diligenter inquiras qui
[011] interfuerunt apud talem ecclesiam ubi A. desponsavit B. uxorem suam, et
[012] tam ex ipsis quam ex aliis de proximo visneto talis villæ per quos etcetera,
[013] venire facias coram iustitiariis nostris etcetera ad talem diem duodecim
[014] liberos et legales homines, ad recognoscendum super sacramentum suum si
[015] prædictus A. die quo ipsam B. desponsavit dotavit eam nominatim de tali
[016] f.305] manerio cum pertinentiis, quod prædicta B. in eadem curia nostra
[017] clamat ut dotem suam versus C., et sicut prædicta B. dicit, vel si eam
[018] dotavit de tertia parte omnium terrarum et tenementorum unde fuit in
[019] seisina die quo eandem B. desponsavit ut idem C. dicit, quia tam prædicta
[020] B. quam prædictus C. posuerunt se etcetera ut supra. Item variari poterit
[021] breve1 et2 inquisitio3 multipliciter secundum varietatem recordorum ita:
[022] Si prædictus A. die quo ipsam B. desponsavit dotavit ipsam4 de viginti
[023] acris terræ cum pertinentiis in N. etcetera ut supra, vel si eam dotavit de
[024] tertia parte tantæ terræ cum pertinentiis in N., vel aliter, si dotavit eam de
[025] tertia parte totius hereditatis5 quam tunc tenuit hereditarie et in dominico,
[026] et similiter de tertia parte totius6 questus sui quem postmodum ea vivente
[027] posset adquirere, vel si eam dotavit de tanto terræ tantum7 vel tantum8 de
[028] hereditate sua quam habuit die quo prædictam B. desponsavit ut idem C.
[029] dicit, et unde prædicta B. ad ostium ecclesiæ quando desponsata fuit
[030] tenuit se contentam, quia tam prædicta B. quam prædictus C. posuerunt
[031] se in inquisitionem illam. Et inquisitionem illam venire facias etcetera.
[032] Teste9 etcetera.10 Et ad hanc inquisitionem inducere poteritis11 omnia
[033] genera constitutionis dotis contra quæ aliquo modo excipi possit. Fit
[034] autem quandoque de constitutione dotis et modo constituendi probatio
[035] per instrumenta, quæ quidem si non fuerint recognita fides eorum multipliciter



Notes

22. interfuerint, V, CM, MB.

23. habuerit, V, CM, MG.

24-25. Om., OB, MA, MB, MG, CE, Y, Co.

1. brevis, OC, MA.

2. Om., OB, MA, OC.

2-3. Om., MB.

2-3. Om., MB.

4. eam, OC, CM, MC, LA.

5-6. Om., OB, MA, MB, MG, CE, Y.

7. Om., OB, MA, MG, CM, Y; tanto, MB.

8. tanto, V, OB, MA, MB, Y; de tanto, MG.

11. poteris, MA, MB, OC; poterit, OB.

9-10. Om., OB, MA, MB, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College