Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 378  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] solutum nec divortium celebratum, vel si aliquando fuit contra ipsam iudicatum,
[002] a sententia illa fuit appellatum et in causa appellationis fuit pro ea
[003] f.304b] iudicatum, ita quod fuit in possessione viri sui die quo obiit, vel
[004] dicere poterit quod vir suus obiit antequam in causa appellationis esset
[005] conclusum.

Item dici poterit quod aliter dotata fuit, ut si dicat quod nominatim responderi poterit quod de tertia parte vel huiusmodi.


[007] POTEST etiam tenens13 sive sit heres sive sit alius concedere14 mulierem
[008] esse desponsatam et dotatam ad ostium ecclesiæ, sed aliter15 quam in16 intentione
[009] sua proponit. Ut si dicat quod dos fuit ei nominatim constituta et
[010] certo loco, excipi poterit a tenente quod constituta fuit ei per totum et in
[011] tertia parte, quo casu mulier necesse habet probare intentionem suam et
[012] dictum suum per audientes et videntes qui desponsationi interfuerunt, qui
[013] præsentes incontinenti parati17 sunt18 hoc per sacramentum confirmare, et
[014] eorum stabitur probationi si examinati concordent nisi heres vel alius
[015] tenens probationem habuerit validiorem ad probandum contrarium. Si
[016] autem mulier nullam habuerit probationem pro se nec secta sufficientem
[017] nec etiam instrumentum, tunc pro tenente iudicabitur si probationem
[018] habuerit sufficientem et plenam sive semiplenam propter præsumptionem.
[019] Si autem omnino nulla, pro eo iudicabitur propter commodum possessionis.
[020] Vel si mulier sectam habuerit sufficientem et tenens non nisi simplicem
[021] vocem suam, licet paratus sit se ponere super patriam, non audietur sed
[022] mulier recuperabit. Ut de termino Sancti Hillarii anno regis Henrici nono
[023] comitatu Devoniæ, de Avicia quæ fuit uxor Willelmi de Torintona et
[024] Matheo de Torintona. Item cum ex utraque parte producti sunt testes et
[025] una pars dicat quod nesciat utrum ita sit vel non sit,19 et alia pars dicat
[026] præcise quod ita sit sicut ille dicit ex cuius parte producitur, iudicabitur
[027] pro illa parte quæ scit20 veritatem. Ut de eodem termino Sancti Hillarii
[028] anno eodem eiusdem regis comitatu Norhamtoniæ, de Willelmo de Davintre.
[029] Quia semper oportebit mulierem producere sectam, alioquin vacua
[030] erit in omni casu petitio sua. Item si testes producti nihil probaverint vel
[031] cognoscant quod desponsationi non interfuerunt, vel dicant quod nihil
[032] sciant de dote vel eius constitutione, tunc non valet quod agitur quasi
[033] deficiente mulieris probatione, et tenens quietus recedat, sicut videri poterit
[034] in itinere Martini de Pateshilla anno regis Henrici decimo in comitatu
[035] Eboraci, de Emma quæ fuit uxor Ranulfi21 le Fraunceis. Item si testes
[036] producti ex parte mulieris plene probaverint dictum suum, et quod desponsationi



Notes

13. t. dicere, OB, MA, MB, MG, CE, Co, Y.

14. et c., MA, MB, MG.

15. ante, MA, MB, MG.

16. Om., OB, OC, MG, CM.

17. et p., OB, MA, MB, MG.

18. sint, OB, MA, MB, CM.

19. Om., OC, CM.

20. sit, OB, MA, CE, CM.

21. Ra(e)yneri, Ranum, MSS. var.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College