Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 377  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] redditum fuit quod mulier dotem petere non potuit quia non fuit desponsata
[002] ad ostium ecclesiæ. Et in eisdem concordantiis reperitur quod inquisitio
[003] de huiusmodi facienda erit in curia regis5 et non in foro ecclesiastico.
[004] Et unde inquirendum est a muliere ubi et quando et in qua ecclesia fuit
[005] desponsata. Et de inquisitione facienda fiat tale breve.

Breve quod fiat inquisitio in comitatu per duodecim si ita fuit dotata ad ostium ecclesiæ.


[007] REX vicecomiti salutem. Præcipimus tibi quod venire facias coram te et
[008] coram6 custodibus placitorum coronæ nostræ in pleno comitatu duodecim
[009] tam milites quam alios liberos et legales homines de visneto tali, et per
[010] eorum sacramentum diligenter inquiras si A. de N. die quo desponsavit B.
[011] uxorem suam apud talem ecclesiam, dotavit eam de tanto7 terræ8 cum
[012] pertinentiis in tali villa solemniter et ad ostium ecclesiæ sicut prædicta B.
[013] dicit, vel si illam desponsavit in lecto suo mortali absque9 solemnitate, et
[014] ibi eam dotavit sicut prædictus talis dicit. Et inquisitionem quam inde
[015] feceris scire facias iustitiariis nostris per litteras etcetera, et per duos etcetera.
[016] Et ita poterit esse matrimonium legitimum quoad hereditatis successionem
[017] ubicumque contractum fuerit, dum tamen probatum, et illegitimum
[018] quoad dotis exactionem, nisi fuerit in facie ecclesiæ contractum et ibi
[019] dos constituta cum solemnitate, quæ tunc adhiberi possit tam tempore
[020] interdicti quam alio tempore. Cum autem vir dotem ad ostium ecclesiæ
[021] nominaverit ut prædictum est certam et nominatam, vel incertam et non
[022] nominatam, quæritur an vir postmodum mutare possit modum et constitutionem
[023] dotis dotem augendo vel minuendo. Et videtur quod non, quia10
[024] sicut nominata est ad ostium ecclesiæ vel non nominata, ita peti potest et
[025] non aliter, propter verba, et unde dotata fuit ad ostium ecclesiæ. Quia
[026] istæ dictiones11 ut supra dictum est exprimi debent semper in petitione
[027] dotis, et quia inde oritur exceptio tenenti quod aliter dotata fuit ad ostium
[028] ecclesiæ.

Concedere potest tenens quod fuit desponsata sed matrimonium postea solutum.


[030] CONCEDERE etiam poterit tenens quod mulier fuit desponsata et ad ostium
[031] ecclesiæ dos constituta. Sed excipere potest quod postmodum fuit matrimonium
[032] solutum et divortium celebratum inter ipsam et virum suum
[033] propter consanguinitatem, compaternitatem vel aliam affinitatem, et
[034] quamdiu duravit matrimonium duravit dotis actio,12 et eo deficiente deficit
[035] dotis petitio, quod si probatum fuerit etiam in curia regis amittit dotem.
[036] Poterit tamen replicare contra exceptionem illam quod si aliquando fuit
[037] matrimonium inter eos accusatum, numquam tamen fuit in vita viri sui



Notes

5. regia, LA; reg., MSS. gen.

6. Om., MC, LA.

7-8. tanta terra, OB, MA, MB.

9. absque aliqua, V, MC, LA; a. alia, OC, CM.

10. quod, OB, CE.

11. donationes, OC, MG.

12. exactio, V, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College