Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 376  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] CUM huiusmodi inquisitio ad curiam christianitatis transmissa fuerit
[002] facienda probato sufficienter matrimonio, et cum mulier in veniendo sit
[003] cum inquisitione versus curiam supervenit20 impedimentum sicut guerra
[004] vel huiusmodi, quod iudicium non poterit executioni21 demandari, et
[005] antequam ad curiam pervenerit22 moritur tenens in guerra forte,23 et post
[006] guerram impetrat mulier super heredem vel alium tenentem novum breve,
[007] ubi si tunc testatum fuerit quod sic24 sponsalia probavit tempore illius qui
[008] obiit, et quod sic impedita fuit per guerram, sine aliqua25 alia26 probatione
[009] recuperabit seisinam suam. Ut de itinere episcopi Dunelmensis et Martini
[010] de Pateshilla in comitatu Eboraci anno regis Henrici tertio, de Muriella
[011] quæ fuit uxor Hugonis de Havertona. Per simile videtur quod si mulier
[012] petat aliquem in virum, et sententia lata fuerit pro muliere et ab ea non sit
[013] appellatum, si vir moriatur ante executionem iudicii ipsa sine alia probatione
[014] dotem obtinebit.

Si dicatur quod ubicumque fuerit desponsata numquam fuit ei dos constituta, vel quod non ad ostium ecclesiæ.


[016] CONCEDERE vero poterit tenens excipiendo quod desponsata fuit ad ostium
[017] ecclesiæ vel alibi, sed numquam fuit ei dos constituta. Quo casu non erit
[018] inquisitio facienda in foro ecclesiastico, sed in curia regis cum mulier dicat
[019] contrarium. Item concedere potest quod desponsata fuit et dos constituta,
[020] sed non ad ostium ecclesiæ die quo desponsata fuit, quo casu eodem modo
[021] fiat inquisitio in curia regis, quia non erit magis demandanda27 iudici
[022] ecclesiastico quam inquisitio de bastardia ubi sic28 obiecta29 fuerit, utrum
[023] videlicet quis natus fuerit ante matrimonium vel post. Et quod mulier
[024] dotem petere non poterit nisi dotata fuerit ad ostium ecclesiæ si hoc ei
[025] f.304] obiectum fuerit in petitione dotis probatur in itinere Willelmi de
[026] Ralegha comitatu Bukinghamiæ, de Avicia quæ fuit uxor Baldewini, quia
[027] si mulier in petitione dotis1 omiserit ista verba, et unde talis vir meus me
[028] dotavit ad ostium ecclesiæ, amittet dotem sine aliqua recuperatione. Et ad
[029] hoc facit quod habetis de termino Sancti Michælis anno regis Henrici
[030] octavo incipiente nono comitatu Hertfordiæ,2 de Alicia quæ fuit uxor
[031] Rogeri de Kamure.3 Item ad hoc facit quod habetis in eodem comitatu
[032] Bukinghamiæ de Isabella quæ fuit uxor Roberti. Item ad hoc facit de
[033] termino Sancti Michælis anno regis Henrici nono incipiente decimo comitatu
[034] Oxoniæ, de Alicia quæ fuit uxor Iacobi de Cardeville,4 ubi iudicium



Notes

20. venit, OC, CM.

21. executionem, LA, OB.

22. venerit, V, CM.

23. Om., OB, MA, MB, MG.

24. si, OB, MA, MB, MG, CE, MC, Y.

25-26. aliqua, MB, CE; alia, OB, MG, Y; aa., CM; om., MA.

27. demandata, OC, CE, MG; om., MA.

28. si, OB, MA, MB, MG.

29. obiectum, LA, MC.

1. sua, LA, MC.

2. Herefordiæ, OB, MA, CE, MC, CM, Y (Herford.); Hford., MB, MG.

3. Kammyre, Kamvire, Kanunre, Kanmire, MSS. var.

4. Caimdovil, Gardeville, MSS. var.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College