Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 375  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] habeas ibi summonitores et hoc breve. Teste etcetera.14 Ad quem diem bene
[002] poterit C. se essoniare si voluerit, et si non venerit neque se essoniaverit,
[003] statim capiatur terra in manum domini regis per parvum cape, et ipse
[004] summoneatur quod sit ibi auditurus iudicium suum. Et sive tunc venerit
[005] sive non, statim recuperabit15 A. dotem suam sine aliqua ulteriori dilatione,
[006] quia de cetero nullam poterit tenens opponere16 exceptionem ulteriorem
[007] per quam differatur iudicium, quia nihil sequitur nisi iudicium
[008] sive faciat pro petente sive pro tenente: secundum quod probatur de termino
[009] Sancti Michælis anno regis Henrici quinto decimo incipiente sexto
[010] decimo comitatu Suthamtoniæ, de quadam Alditha. Si autem pro muliere
[011] faciat inquisitio, tunc fiat ei seisina per tale breve.

Breve de seisina facienda mulieri si inquisitio fecerit pro ea.


[013] REX vicecomiti salutem. Scias quod A. quæ fuit uxor B. in curia nostra
[014] coram iustitiariis nostris etcetera, per iudicium eiusdem curiæ nostræ recuperavit
[015] seisinam suam versus C. de tanta terra cum pertinentiis in tali villa
[016] ut de dote sua. Et ideo tibi præcipimus quod eidem A. de prædicta terra
[017] cum pertinentiis nomine dotis sine dilatione plenariam seisinam habere
[018] facias. Teste etcetera. Si autem vir et uxor debeant17 nominari cui postea
[019] f.303b] nupserit, tunc sic: Scias quod A. de N. et B. uxor eius etcetera
[020] ut supra, de tanta terra cum pertinentiis in tali villa ut de dote ipsius B. Et
[021] ideo tibi præcipimus quod eisdem A. et B. de prædicta terra cum pertinentiis
[022] nomine dotis ipsius B. plenariam seisinam habere facias. Si autem summonitus
[023] ad diem suum non venerit neque se essoniaverit, tunc capiatur
[024] terra in manum domini regis per defaltam, et ipse summoneatur quod sit
[025] auditurus inde iudicium suum ad alium diem per parvum cape ut supra.
[026] Et si tenens ad diem non venerit mulier recuperabit seisinam suam per
[027] defaltam, et fiat ei seisina18 per tale breve.

Si summonitus non venerit nec se essoniaverit.


[029] REX vicecomiti salutem. Scias quod A. quæ fuit uxor B. in curia nostra
[030] etcetera recuperavit seisinam suam de tanta terra cum pertinentiis in N.
[031] ut de dote sua versus C. de N. per defaltam ipsius C. Et ideo tibi præcipimus
[032] quod eidem A. etcetera ut supra. Si autem recognita fuerit ei dos
[033] sine placito per licentiam, tunc sic: Scias quod cum A. in curia nostra
[034] etcetera peteret versus C. tantam terram cum pertinentiis in N.19 ut dotem
[035] suam, idem C. venit in eadem curia et recognovit et concessit eidem A.
[036] totam prædictam terram cum pertinentiis ut dotem ipsius A. Et ideo tibi
[037] præcipimus etcetera ut supra.

Si fuerit probatum in curia christianitatis et mulier in veniendo versus curiam obierit.





Notes

14. Om., LA, MC.

15. recuperet, MB; recuperat, OB, MA, MG.

16. ponere, OB, MA, MB, CE, Y; exponere, MG.

17. debeat, OB, MA, MB, CE; debent, Y.

18. s. sua, V, OC, CM.

19. tali villa, OB, MA, MB; etc., MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College