Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 372  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] regis Henrici quinto decimo comitatu Derbeiæ, de Agnete quæ fuit uxor
[002] Nicholai. Et quod in hac exceptione dari debeat dies rationabilis ad
[003] sectam producendam si partes primo die sectam non habuerint, probatur
[004] de termino Paschæ anno regis Henrici quinto decimo comitatu Surreiæ,
[005] de Ioecita de la Strode.

Exceptio quod numquam fuit desponsata tali viro.


[007] ITEM dicitur, talis quæ fuit uxor talis. Ad quod poterit tenens excipere
[008] quod numquam fuit uxor eius quia numquam fuit ei desponsata, nec rem
[009] habuit cum illa.5 Item si rem habuit cum illa, non tenuit eam nisi ut
[010] concubinam suam. Item si desponsata, tamen6 non legitimo matrimonio
[011] quia prius aliam duxerat7 de iure et istam de facto, vel si nullam prius
[012] habuerit de iure, tamen ista dotem8 petere non potest quia celebratum
[013] fuit divortium inter eos propter consanguinitatem, compaternitatem, vel
[014] aliam affinitatem. Item si matrimonium legitimum, mulier tamen tunc
[015] temporis ita tenella fuit quod virum sustinere non posset, ita9 quod
[016] posset10 dotem deservire. Item si aliquando fuit ibi matrimonium, tamen
[017] desiit esse propter divortium. Et ubi ab initio nullum est matrimonium
[018] nulla erit dos, et ubi ab initio est matrimonium, ibi erit dos quamdiu
[019] steterit matrimonium. Sed facto divortio quacumque occasione, desinit
[020] dos et dotis petitio. Item si matrimonium legitimum quantum ad heredem
[021] et hereditatis successionem, tamen illegitimum erit quoad dotis exactionem
[022] cum dos constituta fuerit alibi quam ad ostium ecclesiæ, propter verba in
[023] intentione mulieris contenta, et unde dotata fuit ad ostium ecclesiæ.
[024] Cum autem talis proponatur exceptio quod dotem habere non debeat eo
[025] quod non fuit tali viro per quem petit matrimonialiter desponsata vel
[026] legitimo matrimonio,11 huiusmodi inquisitio fieri non potest nec debet in
[027] foro seculari cum sit spirituale. Et ideo demandetur inquisitio facienda
[028] ordinario loci, sicut archiepiscopo, episcopo, vel aliis privilegiatis quibus
[029] papa huiusmodi concesserit cognitionem, sed rex numquam scribit
[030] f.302b] nisi archiepiscopo vel episcopo. Forma brevis talis est.

Breve de mittendo inquisitionem ad curiam christianitatis.


[032] REX tali archiepiscopo12 vel13 episcopo salutem. Sciatis quod cum A. quæ
[033] fuit uxor B. in curia nostra etcetera peteret versus C. tantam terram
[034] vel tertiam partem tantæ terræ cum pertinentiis in14 tali villa15 ut dotem
[035] suam, unde prædictus B. quondam vir suus eam dotavit ad ostium
[036] ecclesiæ, idem C. venit in eadem curia et obiecit ei quod inde dotem habere
[037] non debuit quia numquam fuit prædicto B. matrimonialiter desponsata
[038] vel legitimo matrimonio copulata. Et quoniam huiusmodi causæ cognitio



Notes

5. ea, OB, MA, MB, MG.

6. Om., V, MA, MG.

7. duxerit, OB, OC, MG.

8. per dotem, OC, CM, LA.

9-10. nec, OB, MA; om., MB, MG.

11. m. copulata, V, CM.

12-13. Om., OB, MA, MB, MG.

14-15. Om., OB, MA, MB, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College