Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 371  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] suspenditur actio dotis quousque per ordinarium loci, videlicet
[002] episcopum, abbatem vel alium, de veritate constiterit. Si autem dicatur a
[003] muliere quod morte naturali, et ex adverso dicatur quod vivus sit, videndum
[004] cui incumbat probatio. Et sciendum30 quod31 quandoque mulieri quæ
[005] dicit quod mortuus sit, quia qui dicit probare debet, et quandoque tenenti
[006] qui excipit quod vivus est, quia excipiendo est quasi actor et probare debet
[007] exceptionem suam sicut mulier actionem suam. Et quod32 quandoque
[008] mulieri quæ dicit indicta33 est probatio de morte viri, habetis de termino
[009] Sancti Michælis anno regis Henrici nono incipiente decimo comitatu
[010] Essexiæ, de Ascelina quæ fuit uxor Alani filii Iuliani.34 Et ubi datus fuit
[011] dies mulieri ad probandum, et tenens qui35 excepit36 de37 vita non fuit38
[012] oneratus probatione. Quandoque vero indicitur39 probatio utrique, tam
[013] mulieri petenti quam tenenti, et dabitur utrique dies quod mulier probet
[014] mortem et tenens vitam. Et si mulier petens ad diem sibi datum sectam
[015] sufficientem produxerit quod vir suus mortuus sit, scilicet qui interfuerunt
[016] ubi40 mortuus fuerit41 apud talem locum et42 sepultus43 apud talem ecclesiam.
[017] Et secta examinata in omnibus bene conveniat, tunc primo respondeat
[018] tenens mulieri petenti de dote sua, nisi ita sit quod tenens pro se
[019] sectam producat validiorem quod vivus, et44 quo casu præferenda est illa
[020] probatio quæ fuerit45 magis valida. Et si probatio mulieris magis valida,
[021] f.302] tunc primo respondeat tenens actioni1 mulieris. Sed quare non
[022] statim recuperat? Videtur quod ideo quia bene potest esse quod vir suus
[023] mortuus sit, et quod ipsa nihil iuris habeat in petitione sua, et ideo tunc
[024] necesse habet docere de iure suo.2 Et quod ita sit habetis in secundo rotulo
[025] post guerram de termino Sanctæ Trinitatis comitatu Sussexiæ, de Maria
[026] de Gremmesham.3 Sed quid si ad diem eis4 datum unus habuerit probationem
[027] sufficientem et alius nullam? Pro eo iudicabitur qui probationem
[028] habuerit. Si autem ex neutra parte nisi tantum præsumptio ex semiplena
[029] probatione, tunc recuperabit mulier dotem petitam nisi alia obstiterit
[030] exceptio. Sed tamen sub tali condicione quod si vir redierit, restituat
[031] dotem tenenti sine placito cum fructibus medio tempore perceptis, præstita
[032] sufficienti securitate fideiussoria, alioquin remaneat tenens in
[033] seisina sua. Et quod ita sit videri poterit de termino Sancti Hillarii anno



Notes

30. s. est, OB, MA, MB, CE.

31. Om., OB, MA, MB, CE.

32. Om., OB, MA, MB, MG, OC, CM.

33. inducta, V, MG; indicata, MA.

34. Iulianæ, MC, LA.

35. quæ, OB, CE, LA; om., MA, MB, MG.

36. excipit, V, OC, CE; om., MA, MB, MG.

37-38. Om., MA, MB, MG, CE, Y.

39. inducitur, V, MA, MB, MG.

42. ubi, OB, MA, MB, MG, Y.

43. s. est, OB, MA, MB, MG, Y.

40-41. Om., OB, MA, MB, MG, CE, Y.

44. Om., OB, MA, MB, MG.

45. fuit, OB, MA, MB, MG.

1. ad actionem, OC; ad actiones, MG.

2. Om., OB, MA, MB, MG, CE, Y.

3. Cromesham, Gromesham, Bremmesham, Creswesham, MSS. var.

4. eius, OB, MB, MG, CE, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College