Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 370  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] quam tertia pars omnium prædictarum terrarum et tenementorum, tunc
[002] illud14 superfluum15 quod excedit valorem illius tertiæ partis habere16
[003] facias et assignari prædicto C., salvo tamen eidem A. mesuagio capitali
[004] illius manerii. Et si minus ibi fuerit quam prædicta tertia pars secundum
[005] rationabilem extensionem, tunc quod defuerit habere17 facias eidem A.
[006] de hereditate ipsius C. alibi in loco competenti. Si autem nec plus nec
[007] minus, tunc de prædicto manerio cum pertinentiis se teneat contentam.
[008] Teste etcetera.

Quod finis factus in curia regis non aufert dotem nominatam.


[010] QUÆRITUR inter alia an finis factus in curia regis auferre possit dotem
[011] f.301b] nominatam, ut si vir vel alius de dote nominata alienationem
[012] fecerit quocumque modo,18 et finis et cirographum in curia domini regis
[013] intervenerit. Et verum est quod non, ut probatur de termino Sanctæ
[014] Trinitatis anno regis Henrici tertio comitatu Bukinghamiæ, de Alicia quæ
[015] fuit uxor Simonis de Sentenham. Et heres qui dotem incumbravit19 vel si
[016] pater deliberet eam si possit et feoffato per finem illum faciet20 excambium
[017] ad valentiam, et mulier teneat tota vita sua21 terram illam, et post
[018] mortem suam revertatur ad feoffatum et non ad heredem nisi tantum
[019] excambium.

Exceptiones contra mulierem petentem dotem.


[021] SI22 contra mulierem dotem petentem tenens warantum vocare noluerit23
[022] cum extraneus tenens vel heres ipse in possessione extiterit, excipere
[023] poterit multis modis contra mulierem quare dotem habere non debeat
[024] peremptorie, vel quare ad tempus differi debeat actio et dotis exactio
[025] dilatorie. Dicit enim mulier in intentione sua et fundatione intentionis
[026] quo iure ad ipsam pertineat actio dotis. Dicitur enim sic, talis mulier N.
[027] Et unde imprimis erit videndum quod non sit error in nomine ut supra,
[028] quia pro cognomine satis sufficit24 quod dicitur, talis quæ fuit uxor talis
[029] etcetera. De hoc autem quod dicitur fuit, excipi poterit quod fuit uxor et
[030] est uxor talis, et quod dotem petere non poterit quia vir suus adhuc vivit,
[031] quo casu si hoc dedici non possit cadit mulier a causa, quia constitutio
[032] dotis et donatio propter nuptias morte viri confirmatur. Est enim mors
[033] civilis et mors naturalis. Si autem dicatur quod civiliter mortuus sit eo
[034] quod contulit se religioni, ex adverso responderi25 poterit quod26 vir redire
[035] poterit27 ad sæculum quia non assumpsit nisi habitum probationis.28
[036] Si autem ex parte mulieris dicatur quod vir assumpsit habitum professionis,29



Notes

16. haberi, OC, CM.

14-15. superplusagium, V, OC, CM, LA.

17. haberi, OC.

18. Om., OB, MB, MA (cuicumque), MG (quæcumque).

19. incumberavit, MSS. var.

20. facit, V; fac. (= faciat?), CE, CM.

21. Om., CE, CM, MC, LA.

22. sed, MC, LA.

23. voluerit, MSS. var.

24. sufficiat, MA, LA.

25. respondere, LA, CM.

26-27. Om., LA, CM.

28. Om., MC, LA.

29. processionis, OC; probationis, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College