[001] et cirographum vel1 finem factum, nisi hoc fecerit per conventionem duplicatam: [002] ut si ita convenerit in donatione quod nisi hoc factum fuerit vel [003] non fuerit, bene liceat tali se ponere in seisinam non obstante fine facto [004] vel conventione vel homagio. Videndum erit utrum satisfactum fuerit2 [005] conventioni vel fini sufficienter et modo debito, et ita quod ille qui se in [006] seisinam posuerit3 contentus esse debeat de satisfactione. Item non competit [007] ei assisa qui tenet per legem Angliæ vel nomine dotis vel alio quocumque [008] modo ad vitam, et ita quod habeat liberum tenementum, si vastum [009] fecerint4 vel destructionem, si dominus capitalis vel amicus cuius interfuerit [010] tenementum suum in manum suam ceperit simplici tamen captione [011] propter vastum et destructionem, dum tamen paratus fuerit5 restituere, [012] facta inde6 plenius satisfactione de vasto facto et accepta securitate de [013] vasto ulterius non faciendo. Quod etiam observari potest si aliquis hoc [014] fecerit cuius interfuerit parens vel amicus qui forte custodiam habuerit. [015] Et de hac materia inveniatur in itinere Martini de Pateshilla ad assisas [016] novæ disseisinæ capiendas et gaolas deliberandas in comitatu Norhamtoniæ, [017] assisa novæ disseisinæ, si Rogerus de Deneford.7 Et sic intentio [018] deicientis vel impedientis quandoque excusat a disseisina. Talibus enim [019] personis conceditur rationabile estoverium et non vastum, et si in eo quod [020] modum excedit et mensuram impediantur, non erit per hoc eis iniuriatum. [021] Item non competit assisa uxori per se sine viro nec cum viro si vir donationem [022] fecerit de hereditate uxoris vivente uxore, quia ipsa per se sine [023] viro assisam portare non poterit in vita viri nec post mortem. Et unde si [024] ambo nominentur cadit assisa, quia vir iniuste non est disseisitus nec ipsa [025] sine viro conqueri8 potest, nec9 ambo fecerunt10 disseisinam. Item non [026] competit domino contra tenentem suum11 de servitio ei detento quia locum [027] habet ibi districtio: contra alium bene competit, ut infra dicetur. <Dum [028] tamen districtio non vertatur ad disseisinam, quod multis modis fieri poterit [029] nisi fuerit rationabile, ut alibi.> <Si autem tenens ad assisam [030] respondeat ita quod assisa12 non iacet inter ipsum et dominum suum, per [031] hoc cognoscit quod de eo tenet et sic cadit assisa, et per hoc quod [032] assisa cadit in eodem iudicio, statim per hoc surgit districtio, unde statim [033] præcipiat iustitiarius vicecomiti quod sit in auxilium domino ad distringendum [034] si dominus non sufficit. Si autem tenens dominum suum deadvocaverit, [035] statim facit eum non tenentem quantum ad se ipsum, licet re vera [036] tenens sit, et sic statim locum habet disseisina multis rationibus, ut si [037] extraneus distringat tenentem ad solvendum ei, statim iacet assisa inter [038] dominum et extraneum. Si autem tenens gratis solverit extraneo, tunc [039] iacebit assisa in persona utriusque. Item potest quis esse tenens meus