Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 362  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] inter coheredes quis eorum rectior heres, pendente litigio remanebit9
[002] dotis actio. Et eodem modo si mulier prægnans petens vel alia ut videtur
[003] donec de partu constiterit, quia si falsum warantum nominaverit vel
[004] produxerit, scilicet alium quam verum heredem, amittit dotem. Ut de
[005] ultimo itinere Martini de Pateshilla in comitatu Eboraci anno regis
[006] Henrici decimo, de quadam Iuliana quæ dotem petiit. Et quid10 si contentio
[007] habeatur inter coheredes quis eorum heres legitimus? Remanere
[008] debeat11 loquela de muliere dotem petente donec discutiatur quis heres
[009] rectior, quod12 inveniri poterit inter placita quæ sequuntur regem anno
[010] vicensimo primo, assisa mortis antecessoris comitatu Berkeriæ de Galfrido
[011] filio Iohannis et Gunnora de Bendenges. Item de hac materia de termino
[012] Paschæ anno regis Henrici octavo comitatu Berkeriæ, de Gunnora quæ
[013] fuit uxor Iohannis filii Hugonis et Matillide de Berneres. Et unde Matillis
[014] respondit quod Gunnora dotem habere non debuit quia prædictus Iohannes
[015] fuit vir suus et non ipsius Gunnoræ, et unde Galfridus filius ipsius
[016] Matillidis et ipsius Iohannis qui fuit in custodia13 fuit warantus suus de
[017] dote sua, et vocavit ipsum ad warantum versus14 prædictam Gunnoram.
[018] Et unde prædicta Gunnora dixit quod prædicta Matillis warantum
[019] f.298b] habere non debuit quia ipsa numquam fuit sponsa ipsius15
[020] Iohannis, per quem idem Galfridus deberet esse warantus suus: sed dixit
[021] ipsa Gunnora quod ipsa fuit sponsa ipsius Iohannis et de eo habuit prolem
[022] talem scilicet. Et Matillis dixit quod ipsa fuit sponsa ipsius Iohannis et in
[023] seisina de eo tempore mortis suæ, et quod in vita ipsius Iohannis numquam
[024] fuit16 matrimonium inter eos accusatum nec solutum. Item si17 filius
[025] alicuius mulieris poterit esse warantus alterius mulieris de dote sua, sed
[026] mater18 nullam dotem habebit, ut si divortium factum fuerit inter aliquos
[027] propter consanguinitatem, compaternitatem vel aliam affinitatem,
[028] vel aliam causam quamcumque quæ19 multiplex est. Si vir aliam postmodum
[029] duxerit in uxorem filius primæ mulieris heres remanebit, sed mater
[030] dotem non habebit, quia duæ mulieres de eadem hereditate ratione unius
[031] viri dotem non habebunt, nec debet heres aliquis duabus mulieribus dotem
[032] petentibus respondere, secundum quod inferius dicetur, quia ubi nullum
[033] matrimonium ibi nulla dos, et sic a contrario sensu ubi matrimonium ibi
[034] dos. Et ideo in prima uxore quamdiu duravit matrimonium duravit dotis
[035] constitutio, et soluto matrimonio tunc esse desiit, et sic dotis exactio.
[036] <Quia dotis natura est ut durante matrimonio duret dotis exactio,



Notes

9. restituetur, MA, MC; reinstituetur, MB, Co, MG (-- itur), rem stituetur, OB; instituetur, CE (litigiore i.); suspendetur interim, Y.

10. quod, MA, MG, CM, CE, Y; aliquid, OB; om., OC, MB.

11. debet, LA, MC.

12. secundum quod, MC, LA.

13. c. talis, OC, CM, MC, LA.

14. ut, OB, MA, MB, MG, CE, Y.

15. eiusdem, OB, MA, MB, MG, CM, Y.

16. fuerit, OC, MC, LA.

17. Om., OC, CM, LA.

18. mulier, V, OC.

19. et quæ, V, OC, CM, LA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College