Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 363  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] soluto matrimonio solvatur, quia sine eo esse non potest sed est divortium
[002] et separatio tori, quia non potest quis habere duas uxores simul et
[003] semel legitimas, licet aliquando plures habuerit de facto, non tamen de
[004] iure habere poterit nisi unam, quia cum matrimonium sit coniunctio viri
[005] et mulieris individuam retinens consuetudinem vitæ, non dicit virorum
[006] et mulieris nec viri et mulierum, quia nec unus vir plures mulieres nec
[007] una mulier plures viros habere potest de iure, potest tamen de facto
[008] habere plures et unam tantum de iure, et ita quod aliquando nulla illarum
[009] quæ petit poterit esse legitima, quia illa quæ legitima est non est præsens
[010] vel præmortua, et unde quæ semel illegitima est numquam legitima fieri
[011] poterit,20 et ita quod nulla illarum quæ petit dotem obtinebit.> Et eodem
[012] modo ut videtur dici poterit si21 mulier22 serva copulata sit libero et ducta
[013] in liberum tenementum quod locata sit libero toro, quod partus habebit
[014] hereditatem et mulier23 nullam dotem, quia mortuo viro suo libero redit
[015] in pristinum statum servitutis, nisi heres ei dotem fecerit de gratia.

De duabus mulieribus contendentibus de dote.


[017] DUABUS mulieribus de dote sua ratione unius viri contendentibus,24
[018] tenens neutri earum respondebit donec in foro ecclesiastico discussum
[019] fuerit quæ illarum uxor legitima dici debeat et quæ in petitione dotis
[020] debeat prævalere, ut inferius dicetur plenius in fine. Cum igitur dicat
[021] tenens quod non debeat duabus mulieribus vel pluribus respondere, imprimis
[022] videndum an sit contentio de hereditate inter duos vel plures qui
[023] dicunt se esse heredes legitimos. Cum igitur de successione et de dote
[024] simul et semel quæstio habeatur, semper præiudicialis erit actio hereditatis
[025] et prius terminari debet,25 ne si contingat mulieres ad curiam christianitatis
[026] transmitti ad probandum quæ illarum sit legitima, et una illarum
[027] se probet legitimam in foro ecclesiastico et heres alterius mulieris
[028] in foro seculari se probaverit heredem legitimum, sic contingeret illum26
[029] esse warantum alterius mulieris de dote sua, quod esse non potest. Igitur
[030] f.299] cum quælibet illarum ab initio dicat filium suum esse warantum de
[031] dote sua, ad vitandum1 illud inconveniens oportet quod prius discutiatur
[032] quis heres legitimus et cuius mulieris debeat esse warantus de dote
[033] sua, et per hoc terminabitur quæstio dotis. Cum autem2 unus heredum
[034] fuerit in possessione hereditatis iuste vel iniuste, et mater sua in possessione
[035] dotis, et mulier quæ nihil habuerit dixerit se esse legitimam et
[036] petat dotem, ostendat primo warantum de dote sua. Et si filium vel filiam
[037] nominaverit, suspenditur dotis petitio, et filius vel filia petat totam



Notes

20. potest, V, MG; potuit, CM.

21-22. de muliere, OB, MA, MB, MG.

23. mater, V, OC, CM; mulieris, MG; multipliciter, CE.

24. concedentibus, MC, LA, OC.

25. Om., OC, CM, LA.

26. alium, V, Y; ipsum, OB, MA, MB, MG.

1. evitandum, CM; iurandum, MG; vid., OC.

2. Om., OC, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College