[001] recuperandam, quia ipse non est heres nec tenet ut heres, sed ut eschætam [002] suam pro defectu heredis. Quod quidem dici non poterit de eschæta [003] de bastardo, quia ibi est dominus capitalis loco heredis quantum ad [004] dotem restituendam, quia si ibi sit heredis defectus, tamen non est ibi [005] delictum.
f.298] Si warantus fuerit ad fidem regis Franciæ.
[007] ITEM si warantus fuerit ad fidem domini1 regis Franciæ et excipiatur de [008] waranto, remanebit dotis exactio2 in suspenso imperpetuum vel ad tempus, [009] saltem donec terræ fuerint communes. Et quod dotem habere non debeat, [010] inveniri poterit de termino Sancti Hillarii anno regis Henrici septimo [011] decimo comitatibus Lincolniæ et Norhamtoniæ, de Eudone de Calethorp, [012] quia vir suus ad idem iudicabitur quantum ad duas partes licet ius habeat. [013] Et sicut dominus capitalis haberi debet loco heredis et loco waranti ad [014] quem terra revertitur pro defectu heredis, eodem modo habere debet [015] assignatus per modum donationis. <Si mulier warantum habere non [016] possit quia est in partibus transmarinis in Terra Sancta, expectanda erit [017] in causa dotis donec veniat: ut de itinere Martini de Pateshilla in comitatu [018] Eboraci anno regis Henrici tertio, de Matilda quæ fuit uxor Roberti de [019] Hewarde et Alexandro filio Radulfi. Item si tenens sine waranto respondere [020] noluerit, ita nec eius warantus eum warantizabit, quia habet illud [021] idem remedium: ut de itinere Martini de Pateshilla in comitatu Lincolniæ [022] anno regis tertio,3 de Dereina4 quæ fuit uxor Roberti Bretone.5> [023] Cum autem huiusmodi exceptio proponatur contra mulierem, non6 erit [024] omni tempore in potestate sua producendi heredem et warantum de dote [025] sua, et ideo fiat ei breve in hac forma.
Breve de producendo heredem warantum de dote.
[027] REX vicecomiti salutem. Summone per bonos summonitores A. de N. quod [028] sit coram iustitiariis etcetera, ad warantizandum B. quæ fuit uxor C. [029] de N. dotem ipsius B. quam in eadem curia nostra7 etcetera, clamat versus [030] D., et unde idem D. dicit quod non vult ei inde respondere sine waranto [031] suo de dota sua. Et habeas ibi etcetera. Teste etcetera. Item notandum [032] quod si aliquando competat domino capitali huiusmodi exceptio contra [033] mulierem quod warantum ostendat de dote sua, non tamen competit ei cui [034] ille dominus capitalis custodiam alicuius terræ dimiserit: ut de termino [035] Sancti Michælis anno regis Henrici octavo incipiente nono comitatu Warrewickiæ, [036] de Iohanne de Mar et Eva uxore eius et Willelmo de Cantelupo.8
Si alium producerit quam verum.
[038] CUM autem obiciatur huiusmodi exceptio mulieri, et contentio habeatur