[001] dotem in quibuscumque villis et non unicam partem in una villa, secundum [002] quod probatur in ultimo itinere Martini de Pateshilla in comitatu [003] Lincolniæ, de Helewisa que fuit uxor Wace. Sed refert utrum aliquid [004] habuerit ante brevis impetrationem vel post. Si autem post impetrationem, [005] licite recipere poterit partem quando voluerit. Si autem ante impetrationem [006] partem receperit ad cautelam, poterit illum qui restituerit in brevi [007] exprimere ac si non restituisset, et sic dicere et respondere ad exceptionem [008] quod talis ei satisfecit. Si autem illum in brevi non nominaverit, [009] obstabit exceptio et cadet breve.
Quod mulier ostendat warantum per quem dotem petit.
[011] PROPOSITA sic intentione mulieris, si nihil sit quod excipi possit contra [012] breve, tunc imprimis petatur a tenente quod mulier dotem petens ostendat [013] warantum suum per quem dotem petit, ut sciri possit quid iuris [014] habeat in duabus partibus, quia quicumque dotem mulieri deforciaverit [015] alius ab herede, numquam mulieri respondebit nisi voluerit sine waranto [016] de dote sua, non magis quam ipsa mulier si implacitata esset de dote sua [017] aliis sine waranto suo responderet.13 Et inde aliquando datur custodi [018] exceptio contra mulierem petentem dotem quod14 prius dotem non habeat [019] antequam heredem producat, ut si illum fraudulenter subtraxerit15 et [020] occultaverit vel alienaverit, si hoc probari possit quod per eam subtractus [021] fuerit vel amotus: et si inde dubitetur veritas per patriam poterit declarari, [022] et16 medio tempore actio dotis remanebit in suspenso. Et quod [023] warantus exigi debet ut sciri possit quid iuris habuerit in duabus partibus, [024] probatur de termino Sancti Michælis anno regis Henrici quarto decimo [025] incipiente quinto decimo comitatu Warrewickiæ, de Iohanne filio Elfridi,17 [026] ubi dicitur quod quædam mulier petiit dotem versus aliam mulierem de [027] tenemento de quo vir suus feoffatus fuit per virum mulieris tenentis, [028] cui ipsa in vita sua contradicere non potuit,18 et unde ipsa tenens recuperaverat [029] seisinam suam erga virum mulieris petentis. Et unde ibi manifestum [030] fuit quod mulier petens dotem habere non potuit, quia heres viri [031] sui nihil iuris habuit in duabus partibus.
Si vir uxoris feloniam fecerit.
[033] IDEM19 ut videtur dici poterit de muliere cuius vir feloniam fecerit, quia [034] heres felonis nihil iuris habet in duabus partibus. Et quod talis amittere [035] debeat dotem, probatur de termino Sancti Michælis anno regis Henrici [036] quarto decimo incipiente quinto decimo de Ernaldo de Kanerium comitatu [037] Cantiæ in placito dotis. Nec mulier regressum habebit de warantia sua [038] versus capitalem dominum cuius eschæta terra illa fuerit, nec ad dotem