Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 359  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] virum habet non sine viro, vel si cum viro petat, non habet probationem.
[002] Item quod non sine waranto de dote sua.

De visu petendo.


[004] ET ostensa taliter mulieris petentis intentione, poterit bene tenens visum
[005] petere si velit sic dicendo simpliciter, Peto visum. Vel dicendo sic, Peto
[006] visum de tanta4 terra unde talis petit tertiam partem in dotem. Si autem
[007] dicat, Peto visum de tertia parte quam talis petit in dotem, denegabitur ei
[008] visus. Et post visum petitum iacebit essonium sicut in aliis placitis. Et
[009] post essonium et5 dilationes legitimas poterit tenens warantum vocare si
[010] warantum habuerit vel respondere in propria persona, et exceptiones
[011] proponere si quas habuerit. Si autem warantum vocaverit, tunc fiat
[012] breve de summonendo warantum in hac forma. <Sed si nesciverit6
[013] warantum nominare, mulier statim dotem recuperet et tenentes in misericordia.
[014] Ut de itinere Martini de Pateshilla in comitatu Suffolciæ anno
[015] duodecimo de Agnete quæ fuit uxor Roberti Ruffi7 et Rogero de Bernes.>

Si tenens vocet warantum.


[017] REX vicecomiti salutem. Summone per bonos summonitiores D. de N.
[018] quod sit coram iustitiariis nostris etcetera, tali die ad warantizandum A.
[019] tertiam partem vel tantam terram cum pertinentiis in tali villa, quam B.
[020] quæ fuit uxor C. in curia nostra coram iustitiariis nostris8 etcetera,
[021] clamat in dotem versus prædictum A. Et unde idem A. in eadem curia
[022] nostra coram eisdem iustitiariis nostris vocavit eundem D. ad warantum
[023] versus prædictam B. Et habeas ibi summonitores et hoc breve. Teste
[024] etcetera. Ad quem diem poterit uterque se9 essoniare10 sicut alibi de
[025] warantis.

Si warantum non habuerit.


[027] SI autem tenens warantum non habuerit, tunc aut mulieri petenti restituat
[028] dotem aut exceptiones proponat si quas viderit sibi esse competentes. Et
[029] imprimis proponat exceptiones contra breve quæ sunt generales ad omnia
[030] placita, ut si error inveniatur et huiusmodi. Et tunc proponatur si aliqua
[031] fuerit specialis ad hoc breve, ut si partem dotis habuerit, cadit breve
[032] <Ut de itinere Martini de Pateshilla in comitatu Eboraci anno regis
[033] Henrici tertio11 de Alicia quæ fuit uxor Adæ filia Petri. Ad hoc facit
[034] quod habetis in eodem itinere de Alicia quæ fuit uxor Hugonis de Alnecestre,
[035] et alibi per totum.> ex quo continetur in brevi quod nihil
[036] f.297b] habet, quia mendax precator carere debet impetratis, neque12
[037] valere debet mulieri petenti talis replicatio si dicat quod nihil dotis
[038] habeat in tali villa licet in alia, cum hæc dictio nihil respiciat totam



Notes

4. tota, OB, MA, MG, OC, Co, Y.

5. Om., LA, MC, CE, CM.

6. nesciverint, V, OC (-- unt).

7. Roffi, Duffi, MSS. var.

8. Om., LA, CE, MA.

9. Om., OB, MA, MB, Co, Y, CE; si, CM; et, MG.

10. essoniari, Y; essoniare, OC; esson., MSS. gen.

11. tertio decimo, CM.

12. nec, OC, MC, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College