[001] captus fuerit, dum fuerit sub eorum potestate. Cum autem ad libertatem [002] redierit de eorum manibus aliud erit. Item competit uxori liberæ copulatæ [003] villano, sed20 non e converso libero copulato villanæ et21 villenagio, et dum [004] ambo fuerint sub potestate dominorum. <Competit eis de rebus uxoris [005] prius adquisitis cum uxor libera et villanus simul sint in possessione et [006] seisina extra potestate dominorum. Ut si servus ingrediatur ad liberam [007] uxorem habentem liberum tenementum vel dotem, si eiciantur recuperabunt [008] non obstante servitute viri.> Uxori vero liberæ numquam competit [009] actio de adquirendis nisi post mortem villani, non magis quam in vita [010] eius, sed providebitur ei per aliud breve sicut liberæ a servo liberatæ. [011] Libero autem homini numquam competit22 de villenagio uxoris, de libero [012] autem tenemento suo proprio bene competet non obstante uxoris villenagio. [013] Item non competit ei qui ex libera uxore et villano coniugatis et sub [014] potestate dominorum constitutis de hereditate matris liberæ, si forte23 post [015] mortem matris fuerit in seisina, videlicet contra dominum suum sub cuius [016] fuerit potestate. Sed contra alios quoscumque et præter capitalem dominum [017] hereditatis illius, si alii non sint heredes et si statim eiciatur. Si autem [018] alii sint heredes, vel si post tempus pacificum eiciatur, recuperabit, et [019] consulitur heredibus vel domino per aliud breve. Item non competit ei,24 [020] viro religioso scilicet secundum quosdam, qui feoffatus fuerit per aliquem [021] qui de domino rege tenuerit in capite vel de alio, nisi residuum quod remanserit [022] in manibus feoffatoris sufficere possit ad plenum servitium, [023] propter constitutionem libertatis. Item nulli competit assisa qui per dominum [024] regem vel ballivos suos nomine suo fuerit disseisitus, nisi manifesta [025] fuerit disseisina, et quo casu erit voluntas domini regis expectanda. Si [026] autem non fuerit manifesta, quia forte contentio est de finibus agrorum, [027] adhuc erit expectanda voluntas domini regis ut de25 præcepto suo, et si ei [028] placuerit, fiat inde perambulatio et sic terminetur negotium. Item non [029] competit ei qui in villenagio tenuerit et per villanas consuetudines licet [030] persona libera sit, sive tenementum sit purum villenagium vel privilegiatum [031] ut dominicum domini regis, quia tales nihil tenent nomine proprio sed [032] nomine alieno, cum omnes consuetudines et servitia in puro villenagio [033] omnino sint incerta. Si autem certa sint, sicut in villenagio privilegiato, [034] vel villenagio puro, si eiciatur tenens, non competit ei remedium per assisam [035] novæ26 disseisinæ,27 quia tenet in28 villenagium et nomine alieno. Sed [036] tamen bene possit sustineri in hoc casu quod assisa verteretur in iuratam, [037] saltem ad inquirendum de conventione vel de privilegio, ut querens saltem [038] habeat suam conventionem vel privilegium. Item non competit ei assisa, ut [039] f.169] si quis se intruserit in aliquod tenementum contra conventionem