Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 358  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] dicit. Et ita quod hæc dictio nihil referatur16 ad dotem et non ad villam
[002] nominatam in qua dos est quæ petitur. Et tunc sic: Et unde queritur quod
[003] prædictus talis ei deforciat. Et nisi fecerit, et17 prædicta B. fecerit18
[004] te securum de clamore etcetera, tunc summone per bonos summonitores
[005] præfatum A. vel præfatos tales, si plures sint, quod sint coram iustitiariis
[006] nostris apud Westmonasterium tali die, vel ad primam assisam cum in
[007] partes illas venerint, ostensuri quare non fecerint. Et habeas ibi summonitores
[008] et hoc breve. Teste etcetera. Et notandum quod breve istud19
[009] locum habet tam ad dotem nominatam recuperandam quam non nominatam,
[010] quamvis non exprimatur in brevi quod nominatim20 inde dotata
[011] fuerit, quia hoc in narratione supplebitur. Si autem ad diem summonitionis
[012] non venerit neque se essoniaverit, capiatur terra in manum21
[013] domini regis per defaltam, secundum quod observatur de defaltis per
[014] breve de recto. Si autem se essoniaverit ad primum diem, dabitur ei alius
[015] dies per essonium suum, ad quem diem si defaltam fecerit fiat ut supra.
[016] <Et quo casu recuperabit mulier dotem per defaltam sive defaltam
[017] fecerit antequam comparuerit sive post, per magnum cape vel per parvum.
[018] Item recuperabit mulier dotem pro defectu waranti,22 ubi tenens petiit
[019] auxilium curiæ et non est secutus versus warantum: ut coram Martino
[020] de Pateshilla anno regis Henrici decimo de Alexandro de Walepol et
[021] Grecia uxore eius versus Iohannem filium Roberti.>

Qualiter mulier proponere debet intentionem suam.


[023] CUM autem partes in iudicio comparuerint, proponat mulier per se vel per
[024] attornatum suum intentionem suam in hunc modum cum dotem petierit
[025] f.297] non nominatam. Hoc vobis ostendit B. quæ fuit uxor C. quod
[026] A. iniuste deforciat ei tertiam partem tantæ terræ cum pertinentiis in
[027] tali villa. Et ideo iniuste quia prædictus C. quondam vir suus eam inde1
[028] dotavit ad ostium ecclesiæ quando eam desponsavit, et qui eam inde
[029] dotare potuit, et si hoc cognoscere voluerit hoc gratum ei erit, et si non,
[030] habet sufficientem disrationationem,2 vel inde producat sectam sufficientem.
[031] Formatur etiam aliter intentio mulieris in dote nominata hoc modo
[032] scilicet, B. quæ fuit uxor C. de N. petit3 versus A. tale manerium vel
[033] tantam terram cum pertinentiis in tali villa ut dotem suam, unde prædictus
[034] C. quondam vir suus eam nominatim dotavit ad ostium ecclesiæ
[035] die quo eam desponsavit, et sicut ille qui eam inde dotare potuit. Et si
[036] etcetera ut supra. Et ita variatur intentio et petitio dotis licet non varietur
[037] breve. Exceptio contra mulierem quod petere non possit per se, vel quia



Notes

16. feratur, OB, MA, MB, MG.

17-18. Om., OB, MA, MB, MG.

19. illud, CE, MB; id, OB, CM, Y.

20. nominatum, CE; non nominatim, MG; non nominatur, OC.

21. manu, MSS. var.

22. warantiæ, CM.

1. ibidem, OB, MA, MB, MG, CE, Co.

2. disrationem, disratiocinationem, disseisinationem, MSS. var.

3. petiit, V, MA, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College