Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 357  Next    

Go to Volume:      Page:    




DE DOTE


De actione dotis et qualiter dos constituitur.8


[003] DICTUM est supra de adquirendo rerum dominio et causis adquirendi
[004] rerum dominia, et qualiter adquiruntur res ex causa dotis et qualiter
[005] dos constituitur, et qualiter assignetur mulieri post mortem viri, et de
[006] quibus rebus et de quibus non, cum fuerit dos deliberata et sine contentione.
[007] Nunc autem dicendum9 si contentiosa fuerit et non deliberata
[008] qualiter recuperanda sit dos per actionem dotis. Ideo de actione dotis
[009] videndum, ubi debeat intentari et terminari. Et sciendum quod actio
[010] dotis ubi mulier nihil habet non potest alibi terminari quam in curia
[011] domini regis. Et ideo10 quia si mulieri dotem petenti obiciatur quod
[012] f.296b] numquam fuit viro cuius nomine dotem petit legitimo matrimonio
[013] copulata, vel si duæ mulieres contendant inter se in11 dotis petitione
[014] quæ illarum uxor sit legitima, demandari debet inquisitio facienda episcopo
[015] loci vel alii12 ordinario a rege et a nullo alio. Et plures possunt esse aliæ
[016] causæ. Si autem aliquam partem habuerit de dote, tunc non habet locum
[017] istud breve sed breve de dote, ubi nec duellum nec magna assisa nec
[018] essonium de malo lecti.13 Si autem de dote sua nihil fuerit14 assignatum,
[019] tunc competit ei actio dotis versus quoslibet possidentes, quod ei restituatur
[020] dos sua cum fructibus medio tempore perceptis et percipiendis a
[021] tempore mortis viri sui, nisi ipse qui in possessione extiterit iustam habeat
[022] causam litigandi et resistendi, ut si warantum habuerit, et cum illum
[023] vocaverit et per iudicium amiserit excambium consequatur. Et si unus vel
[024] plures deforciantes fuerint in uno comitatu degentes, omnes simul in uno
[025] brevi comprehendi poterunt: si autem in diversis comitatibus, tunc fiant
[026] brevia diversa propter diversitatem comitatuum. Forma brevis talis est.

Breve de dote rationabiliter constituta.


[028] REX vicecomiti salutem. Præcipe A. quod iuste et sine dilatione reddat
[029] B. quæ fuit uxor C. rationabilem dotem suam quæ eam contingit de libero
[030] tenemento quod fuit ipsius C. quondam viri sui in tali villa. Et si plures
[031] fuerint tenentes tunc sic: Præcipe etiam15 tali quod iuste etcetera ut
[032] supra. Et ita deinceps ut omnes qui tenentes sunt et manentes in eodem
[033] comitatu comprehendantur, et tunc dicatur: Et unde nihil habet ut



Notes

8. constituatur, MB, MC.

9. d. est, V, MA, MB.

10. Om., OB, MA, MB, MG.

11. de, OB, MA, MB, MG.

12. alio, LA, MC, CE, MA.

13. l. iacet, OC, MC, LA.

14. f. ei, OC, CM, MC, LA.

15. Om., OC, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College