Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 354  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] portare poterunt assisas diversas15 de eadem re de morte duorum antecessorum
[002] simul et semel. Et quo casu de ultima seisina erit iudicandum. De
[003] seisina vero duorum antecessorum non erit capienda assisa super assisam
[004] inter easdem personas de eadem re, ut si aliqua terra data fuerit A. et
[005] B. uxori suæ, si A. prius moriatur seisitus, adhuc non competit heredi
[006] assisa de morte A. in vita ipsius B. nec e converso. Sed cum uterque moriatur,
[007] de seisina eius qui ultimo moritur seisitus competit heredi assisa
[008] f.295b] mortis antecessoris, sed si assisa fecerit contra heredem propter
[009] donationem ipsius qui ultimo obiit seisitus, non erit recurrendum ad
[010] aliam assisam de morte illius qui prius obiit. Item si terra data fuerit
[011] ita alicui in maritagium cum uxore sua, non erit assisa mortis antecessoris
[012] capienda nisi tantum de morte matris, et unde si per assisam de morte
[013] matris nihil ceperit, ad seisinam de morte patris recurrere non poterit
[014] per assisam. Item in assisa ultimæ præsentationis non erit assisa capienda
[015] super assisam si de alia captione excipiatur. Si autem per errorem capiatur
[016] cum nulla facta sit mentio de prima, locus erit convictioni de secunda
[017] non de prima, cum nulli earum16 sit de iure fides adhibenda. In assisis
[018] vero ad17 recognoscendum utrum numquam erit assisa capienda super
[019] assisam, licet aliquando locum habeat convictio, quia ius determinat et
[020] possessionem, et dat exceptionem, et statim transit in auctoritatem rei
[021] iudicatæ.

Quod non est capienda convictio super convictionem.


[023] ITEM non erit capienda convictio super convictionem non magis quam
[024] assisa super assisam. Et unde videndum erit quod18 si convictio sequatur
[025] convictionem, utrum eadem sit assisa de qua prius capta fuit convictio
[026] et eadem res vel diversa, et utrum ille et eædem personæ vel diversæ.
[027] Si autem una et eadem persona et eadem res et eadem assisa, numquam
[028] capietur convictio super convictionem, licet alio modo sequatur emendatio
[029] sub specie certificationis per examinationem, secundum quod in
[030] captione assisarum observatur. Si autem diversæ sint personæ et res
[031] diversæ et assisæ diversæ, secundum quod videri poterit multotiens per
[032] recorda, bene sequitur convictio convictionem. Ex captione autem unius
[033] assisæ quandoque sequitur una19 convictio quandoque duæ ut videtur,
[034] secundum quod iuratores totam rem quam querens posuerit in visu suo
[035] parti uni dederint vel abstulerint, vel secundum quod eius partem quod
[036] quis posuerit in visu suo parti uni dederint vel abstulerint, et quo casu
[037] duæ sequuntur convictiones ut videtur, ut si iuratores totum dedisse
[038] debuerunt vel abstulisse ubi dederunt partem vel abstulerunt, secundum
[039] quod videri poterit per exemplum. A. posuit in visu suo duas carucatas



Notes

15. Om., OA, CE, OB, MA, MB, Y.

16. eorum, V, MA.

17. Om., OB, MA, MB.

18. Om., V; quid, LA.

19. Om., OB, MA, MB, CE, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College