Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 355  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] terræ et20 iuratores dicunt quod non erat disseisitus nisi de una tantum.
[002] A. recuperat21 per assisam unam tantum versus B.: et uterque in misericordia,
[003] B. propter iniustam detentionem de una carucata et A. de falso
[004] clamore de alia. A. postea quia22 dicit quod iuratores male iuraverunt23
[005] eo quod non dederunt ei duas carucatas et quærit convictionem, et B.
[006] similiter eo quod abstulerunt ei unam carucatam cum nullam disseisinam
[007] fecerit ut dicit. Et sic videtur prima facie quod duæ convictiones sequi
[008] debeant unicam24 assisam et unicum veredictum: et si duæ convictiones
[009] sequi debeant,25 tunc videndum erit utrum expediri debeant per26 unicam
[010] iuratam vel per duas. Sed si per duas, ex hoc sequi posset27 quod quilibet
[011] illarum alteri posset esse contraria, et sic numquam perduci28 posset
[012] negotium ad effectum. Et si examinatio intercederet, vix aut numquam
[013] possent iuratæ convenire, quia difficile est pluralitatem convenire sicut
[014] universitatem. Melius est igitur quod per unicam iuratam procedat convictio
[015] quam per duas propter29 unicam assisam. Item esto quod A. portet
[016] assisam super B. de una carucata terræ. A. recuperat per assisam unam
[017] f.296] carucatam versus B. Item A. occasione unius carucatæ quam
[018] recuperavit occupat aliam quam in visu suo non posuerat. De una carucata
[019] autem competit B. convictio de qua iuratores iuraverunt, de alia
[020] vero occupata competit ei1 assisa novæ disseisinæ. Et si procedat assisa
[021] novæ disseisinæ de carucata occupata et iuratores male iuraverint de ea,2
[022] competit B. alia convictio: quo casu sequuntur duæ iuratæ et duæ convictiones,
[023] quia diversæ sunt assisæ et diversa tenementa et diversi iuratores.
[024] Et bene procedunt duæ si diversis temporibus capiantur. Et sic poterunt
[025] inter easdem personas duæ sequi convictiones, dum tamen diversæ sint3
[026] res et diversæ assisæ et diversi iuratores. Si autem uno tempore capi
[027] debeant, bene poterit utraque per iuratam unicam expediri. <Contingit
[028] multotiens quod cum iuratores senserint4 se male iurasse in toto vel in
[029] parte, si pænitentia ducti veniant et velint emendare dictum suum,
[030] quæritur an possint. Ad quod erit distinguendum utrum hoc fecerint
[031] ante iudicum redditum vel post. Si ante, bene poterunt. Ut de itinere
[032] Martini de Pateshilla in comitatu Lincolniæ, assisa mortis antecessoris,5
[033] si Petrus filius Wymundi de terra in Hoggesthorpe. Dicebant ibi quod
[034] decepti fuerunt, sed redempti fuerunt. Et hoc fuit ante iudicium quia
[035] dictum fuit quod illi qui amisisse debuerunt per primum dictum suum
[036] tenerent6 in pace. Si autem post iudicium non erit locus pænitentiæ



Notes

20. ut, LA, MC.

21. recuperavit, OC, MG; rec., MSS. var.

22. Om., V, OC; quod, OB.

23. iuraverint, V, OC, MA.

24-25. Om., MG, CM.

26. vel, LA, MC.

27. possit, OB, MA; (MB = sequitur).

28. produci, V, MG.

29. Om., OA, CE, OB, MA, MB, MC, Y.

1. Om., OA, CE, OB, MA, MB, Y.

2. eis, OA, CE, OB, MA, MB, MC, Y.

3. sunt, OC, MG.

4. s. et perceperint, V; perseperint, OC; pepercerint, MG.

5. Om., OA, OC.

6. tenuerunt, MG; om., OC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College