Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 34  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] exceptionibus plenius dicetur. Item non competit ei qui tenuerit de villano
[002] socagio in dominicis6 domini regis <nec puris villanis, competit tamen
[003] quandoque eis qui adventitii sunt7 et habent conventionem suam per
[004] certa servitia quamvis villana, ad similitudinem eorum qui tenent de
[005] dominico regis8 in villano socagio> nisi hoc fuerit in libero burgo sito
[006] infra manerium tale. Item non competit ei qui de nave sua eiectus fuerit
[007] quasi de libero tenemento suo, non9 magis quam si tractus esset de equo suo
[008] sive vehiculo, curru, caretta vel carro. Sed quid dicetur de eo qui eiectus
[009] est de ædibus ligneis? Competit ei assisa si consistant in solo proprio, sive
[010] solo cohæreant sive non. Si autem construantur in solo alieno, aut præcessit
[011] prohibitio ne amoveantur vel10 denuntiatio ne fierent. In quibus casibus
[012] competit ei11 assisa in cuius solo ædificatum est et non ei qui ædificavit,
[013] quia post denuntiationem sive prohibitionem effectæ sunt contentiosæ et
[014] non est12 licita amotio. Si autem nulla præcessit denuntiatio nec prohibitio,
[015] et sic quasi sine contentione licite amotæ fuerint, non competit domino soli
[016] aliquod remedium per assisam. Item non competit alicui assisa nisi ei qui
[017] possidet, nec a possessione potest aliquis deici nisi ille qui possidet nomine
[018] proprio: possidet dico, per se vel per alium, naturaliter et13 civiliter vel
[019] altero istorum. Item non competit ei si eiectus fuerit sine iudicio qui
[020] tenuerit per legem Angliæ ratione liberorum suorum qui postmodum convicti14
[021] sunt ad bastardos, et quamvis velit tales in curia christianitatis
[022] probare ad legitimos, non audiretur.15 Sed si de facto hoc facere vellet,
[023] vero heredi competeret prohibitio. <Item idem erit si convicti16 fuerint
[024] quod heredes esse non possint nec propinqui nec remoti, ut si terra data
[025] fuerit certis heredibus aliis omnino exclusis, ut si terra data fuerit in
[026] maritagium cum aliqua muliere viro et heredibus de ipsis duobus vel de
[027] eorum carne exeuntibus.> Item no competit donatario qui nullam omnino
[028] seisinam habuerit17 per se quamvis cum donatore, quia si talis eiectus
[029] fuerit a vero herede, dum tamen incontinenti post mortem donatoris
[030] antequam tempus habuerit tale quod18 sine iudicio eici non possit: si
[031] autem ab extraneo eiciatur et cuius non interfuerit, omni tempore recuperabit
[032] propter commodum possessoris: post tempus vero recuperare
[033] f.168b] poterit verus heres per assisam mortis antecessoris. Item non
[034] competit viro sine uxore de hereditate uxoris cum19 ambo fuerint simul
[035] disseisiti, nec etiam uxori per se quæ per se fuerit disseisita et quæ postmodum
[036] nupserit viro, licet ante nuptias impetraverit, quia cadit breve
[037] illud. Item non competit aliquando ante tempus, ut si quis ab hostibus



Notes

6. dominico, LA, MC, Y.

7. fuerint, OB, MA; fuerunt, MB.

8. domini regis, OC, MA, MB, MG, CM.

9. nec, LA, MC, Y (corr. non).

10. aut, LA MC, Y.

11. eis, OA, CE, OC, MG.

12. Om., OA, CE.

13. vel, V, LA, MC, OC.

14. coniuncti (convincti), MSS. var.

15. audietur, LA, MC, Y, CM.

16. coniuncti (convincti), MSS. var.

17. habuit, MSS, var.

18. quia, OB, MA, MB, CM.

19. si, OB, MA, MB, CM, LA, Y (corr. cum).


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College