Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 349  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] corrigant et emendent,18 secundum quod factum fuit coram ipso domino
[002] rege in præsentia Stephani19 de Segrave apud Wodestoke in iurata viginti
[003] quatuor ad convincendum duodecim comitatu Berkeriæ, inter Galfridum
[004] de Mandeville et Adam de Bono Fossato, et unde convictio prius capta
[005] fuit apud Windelesore coram Engelardo de Cygoyny et sociis suis. Item
[006] sub specie certificationis poterit aliquando adhiberi remedium post convictionem
[007] propter insufficientem examinationem iustitiariorum in convictione
[008] ut prædictum est. Et si iurata viginti quatuor dubie dixerit vel
[009] obscure vel varie, et in quo casu possunt viginti quatuor summoneri ad
[010] certificandum de sacramento quod inde fecerunt20 sicut21 in quacumque22
[011] assisa. Sed primo videndum qualiter summonendi23 fuerint iuratores ad
[012] certificandum in assisis quibuscumque, et postea in iuratis viginti quatuor
[013] ad convincendum. Forma brevis de summonendo iuratores in assisis ad
[014] certificandum talis est.

Breve si viginti quatuor summonendi sint ad certificandum. Et similiter de assisis quibuscumque.


[016] REX vicecomiti salutem. Præcipimus tibi quod habeas coram nobis vel
[017] coram iustitiariis nostris etcetera, corpora A., B., C., recognitorum novæ24
[018] disseisinæ summonitæ et captæ coram talibus iustitiariis ultimo itinerantibus
[019] in comitatu inter D. querentem et E.25 de tenemento26 in tali villa.
[020] Vel sic: præcipimus tibi quod diligenter inquiras qui fuerunt recognitores
[021] assisæ novæ disseisinæ etcetera, ubi scilicet non constiterit curiæ de
[022] nominibus, et totum ut supra, ad certificandum præfatos iustitiarios
[023] nostros apud Westmonasterium de sacramento quod inde fecerunt, vel
[024] sic, plenius de assisa illa, et interim prædictum tenementum in manum
[025] nostram capias et illud in manu nostra salvo custodias quousque aliud
[026] inde præceptum nostrum habueris. Præcipimus etiam tibi quod habeas
[027] coram præfatis iustitiariis etcetera, corpus talis ad audiendum inde
[028] considerationem curiæ nostræ, et similiter iudicium suum de pluribus
[029] defaltis. Et habeas ibi nomina recognitorum et hoc breve etcetera.
[030] Brevius tamen poterit fieri breve.27 In eadem forma fieri poterit de
[031] omnibus aliis assisis sicut mortis antecessoris et aliis in quibus iaceret28
[032] convictio per viginti quatuor. Et tunc si29 summoneantur primo iustitiarii
[033] ad faciendum recordum, in fine summoneri poterunt recognitores ad
[034] audiendum recordum illud. Et si plures fecerint defaltas, tunc30 ad
[035] audiendum iudicium de pluribus defaltis.31 Et semper ante32 omnia videndum



Notes

18. emendant, OA, LA, OC, MG, CM.

19. Simonis, V; S., MSS.

20. fecerint, OC, MG.

21. sed, OB, MA, MB.

22. qualibet, OC, CM; qua erit, MG.

23. summoniti, MA; summonit., MB; sum., MSS. gen.

24. assisæ n., OC, MG.

25. E. tenentem, V, MG; E. defendentem, MB.

26. t. tali, OC, MG.

27. Om., OB, MA, MB.

28. iacet, V, MA; iacent, MB; iacere, LA.

29. Om., LA, MC.

30-31. Om., OB, MA, MB.

32. Om., OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College