Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 350  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] erit recordum ut sciri possit an iuratores male iuraverint, ut33 tunc
[002] veniat iurata viginti quatuor ad convincendum. Si autem dubie vel
[003] obscure, quod tunc veniat eadem assisa ad certificandum et hoc propter
[004] culpam iuratorum. Si autem fiat querela de processu iustitiariorum, tunc
[005] summoneatur recordum. Si autem proveniet34 querela post convictionem
[006] de sacramento viginti quatuor iuratorum, vel quod male iuraverint vel
[007] quod certa ratione suspecti et non amoti vel minus sufficienter examinati,
[008] sub specie certificationis, cum non sit locus convictioni, sunt iterum ad
[009] certificandum convocandi ut res ad debitum statum revocetur, secundum
[010] quod superius paulo ante tactum35 est per tale breve in forma supra dicta.

De summonendo viginti quatuor ad certificandum.


[012] PRÆCIPIMUS tibi quod diligenter inquiras qui fuerunt recognitores iuratæ
[013] viginti quatuor ad convincendum duodecim quæ nuper summonita fuit et
[014] f.294] capta coram talibus iustitiariis de tanto tenemento1 vel terræ
[015] cum pertinentiis in tali villa, et illos habeas coram nobis vel talibus
[016] iustitiariis ad certificandum præfatos iustitiarios nostros de sacramento
[017] quod inde fecerunt2 et de quibusdam3 articulis convictionem illam tangentibus.
[018] Et unde talis queritur quod prædicti viginti quatuor iuratores
[019] pro magna parte certa ratione suspecti non erant amoti. Vel sic: Et unde
[020] talis dicit quod prædicti viginti quatuor minus plene fuerunt examinati.
[021] Et etiam poterit plures causas sufficientes prætendere per quas corrigi
[022] poterunt dicta iuratorum. Et interim diligenter inquiras qui fuerunt
[023] recognitores eiusdem4 assisæ etcetera ut supra.

Brevo de novo formatum si post convictionem arramiatam contingat mori aliquam partem inter quos assisa capta fuerit.


[025] CONTINGIT multotiens quod cum post captionem assisæ arramiata fuerit
[026] iurata viginti quatuor ad convincendum duodecim in quacumque assisa,
[027] quod ante captionem iuratæ5 moriatur aliqua partium. Quo casu durum
[028] esset querenti si convictio propter hoc remaneret. Unde de consilio provisum
[029] est quod cum nihil sit quod querenti imputari debeat propter
[030] negligentiam vel alio modo, provideatur ei per breve quod tale est.

Forma brevis.


[032] REX vicecomiti salutem. Si A. fecerit te securum de clamore6 etcetera,
[033] tunc summone per bonos summonitores viginti quatuor legales milites de
[034] comitatu suo de tali visneto quod sint coram iustitiariis etcetera, parati
[035] sacramento recognoscere si B., pater vel mater vel alius antecessor C.



Notes

33. et, OC, MG.

34. perveniat, V, MG; proveniat, OB, CM, MA; pervenit, OC.

35. factum, V; dictum, CM.

1. sic, MB, OC; ten. (= tenementi?), MSS. gen.

2. fecerint, LA, MC.

3. quibus, OA, CE, Y, Co, OB, MA, MB; quibus dictis, OC.

4. illius, MG, CM; dictæ, OC.

5. assisæ, V, OB, MA, MB, Y.

6. clamio, OC; clam., MSS. gen.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College